| Quod 'elegantia' apud antiquiores non de amoeniore ingenio, sed de | 11.2.pr.1 |
| nitidiore cultu atque uictu dicebatur, eaque in uitio ponebatur. | |
| 'Elegans' homo non dicebatur cum laude, set id fere | 1.1 |
| uerbum ad aetatem M. Catonis uitii non laudis fuit. Est nam- | 2.1 |
| que hoc animaduertere cum in quibusdam aliis tum in libro | |
| Catonis, qui inscriptus est carmen de moribus. Ex quo libro | |
| uerba haec sunt: 'Auaritiam omnia uitia habere putabant: | |
| sumptuosus, cupidus, elegans, uitiosus, inritus qui habe- | 5 |
| batur, is laudabatur'; ex quibus uerbis apparet 'elegantem' | 3.1 |
| dictum antiquitus non ab ingenii elegantia, sed qui nimis | |
| lecto amoenoque cultu uictuque esset. | |
| Postea 'elegans' reprehendi quidem desiit, sed laude nulla | 4.1 |
| dignabatur, nisi cuius elegantia erat moderatissima. Sic M. | |
| Tullius L. Crasso et Q. Scaeuolae non meram elegantiam, | |
| sed multa parsimonia mixtam laudi dedit: 'Crassus' inquit | |
| 'erat parcissimus elegantium, Scaeuola parcorum elegan- | 5 |
| tissimus.' | |
| Praeterea ex eodem libro Catonis haec etiam sparsim et | 5.1 |
| intercise commeminimus: 'Vestiri' inquit 'in foro honeste | |
| mos erat, domi quod satis erat. Equos carius quam coquos | |
| emebant. Poeticae artis honos non erat. Si quis in ea re | |
| studebat aut sese ad conuiuia adplicabat, "crassator" uoca- | 5 |
| batur.' Illa quoque ex eodem libro praeclarae ueritatis | 6.1 |
| sententia est: 'Nam uita' inquit 'humana prope uti ferrum | |
| est. Si exerceas, conteritur; si non exerceas, tamen robigo | |
| interficit. Item homines exercendo uidemus conteri; si | |
| nihil exerceas, inertia atque torpedo plus detrimenti facit | 5 |
| quam exercitio.' |