| LIBER VNDECIMVS | |
| De origine uocabuli terrae Italiae; deque ea multa, quae 'suprema' | 11.1.pr.1 |
| appellatur, deque eius nominis ratione ac de lege Aternia; et | |
| quibus uerbis antiquitus multa minima dici solita sit. | |
| Timaeus in historiis, quas oratione Graeca de rebus populi | 1.1 |
| Romani composuit, et M. Varro in antiquitatibus rerum | |
| humanarum terram Italiam de Graeco uocabulo appellatam | |
| scripserunt, quoniam boues Graeca uetere lingua ἰταλοί | |
| uocitati sint, quorum in Italia magna copia fuerit, buceta- | 5 |
| que in ea terra gigni pascique solita sint complurima. | |
| Coniectare autem possumus ob eandem causam, quod | 2.1 |
| Italia tunc esset armentosissima, multam, quae appellatur | |
| 'suprema', institutam in singulos dies duarum ouium, boum | |
| triginta, pro copia scilicet boum proque ouium penuria. Sed | |
| cum eiusmodi multa pecoris armentique a magistratibus | 5 |
| dicta erat, adigebantur boues ouesque alias pretii parui, | |
| alias maioris, eaque res faciebat inaequalem multae poeni- | |
| tionem. Idcirco postea lege Aternia constituti sunt in oues | |
| singulas aeris deni, in boues aeris centeni. 'Minima' autem | 3.1 |
| multa est ouis unius. 'Suprema' multa est eius numeri, | |
| cuius diximus, ultra quem multam dicere in dies singulos | |
| ius non est, et propterea 'suprema' appellatur, id est summa | |
| et maxima. | 5 |
| Quando igitur nunc quoque a magistratibus populi Romani | 4.1 |
| more maiorum multa dicitur uel minima uel suprema, ob- | |
| seruari solet, ut oues genere uirili appellentur; atque ita M. | |
| Varro uerba haec legitima, quibus minima multa diceretur, | |
| concepit: 'M. Terentio, quando citatus neque respondit | 5 |
| neque excusatus est, ego ei unum ouem multam dico'; ac | |
| nisi eo genere diceretur, negauerunt iustam uideri multam. | |
| Vocabulum autem ipsum multae idem M. Varro in uno | 5.1 |
| uicesimo rerum humanarum non Latinum, sed Sabinum esse | |
| dicit, idque ad suam memoriam mansisse ait in lingua | |
| Samnitium, qui sunt a Sabinis orti. Sed turba grammati- | |
| corum nouicia κατὰ ἀντίφρασιν, ut quaedam alia, hoc quoque | 5 |
| dici tradiderunt. Cum autem usus et mos sermonum is sit, | 6.1 |
| ut ita et nunc loquamur, ut plerique ueterum locuti sunt: | |
| 'multam dixit' et 'multa dicta est', non esse ab re putaui | |
| notare, quod M. Cato aliter dixit. Nam in quarto originum | |
| uerba haec sunt: 'Imperator noster, si quis extra ordinem | 5 |
| depugnatum iuit, ei multam facit.' Potest autem uideri con- | 7.1 |
| sulta elegantia mutasse uerbum, cum in castris et in exer- | |
| citu multa fieret, non in comitio, nec ad populum diceretur. |