| Quod particula 'atque' non complexiua tantum sit, sed uim habeat | 10.29.pr.1 |
| plusculam uariamque. | |
| 'Atque' particula a grammaticis quidem coniunctio esse | 1.1 |
| dicitur conexiua. Et plerumque sane coniungit uerba et | |
| conectit; sed interdum alias quasdam potestates habet non | |
| satis notas nisi in ueterum litterarum tractatione atque cura | |
| exercitis. Nam et pro aduerbio ualet, cum dicimus 'aliter | 2.1 |
| ego feci atque tu', significat enim 'aliter quam tu', et, si | |
| gemina fiat, auget incenditque rem, de qua agitur, ut | |
| animaduertimus in Q. Enni annalibus, nisi memoria in hoc | |
| uersu labor: | 5 |
| atque atque accedit muros Romana iuuentus; | |
| cui significationi contrarium est, quod itidem a ueteribus | 3.1 |
| dictum est 'deque'. | |
| Et praeterea pro alio quoque aduerbio dicitur, id est | 4.1 |
| 'statim', quod in his Vergili uersibus * * * existimatur obscure | |
| et insequenter particula ista posita esse: | |
| sic omnia fatis | |
| in peius ruere ac retro sublapsa referri, | 5 |
| non aliter quam qui aduerso uix flumine lembum | |
| remigiis subigit, si brachia forte remisit, | |
| atque illum in praeceps prono rapit alueus amni. |