| De aetatium finibus pueritiae, iuuentae, senectae, ex Tuberonis his- | 10.28.pr.1 |
| toria sumptum. | |
| Tubero in historiarum primo scripsit Seruium Tullium | 1.1 |
| regem, populi Romani cum illas quinque classes <seniorum | |
| et> iuniorum census faciendi gratia institueret, pueros esse | |
| existimasse, qui minores essent annis septem decem, atque | |
| inde ab anno septimo decimo, quo idoneos iam esse rei- | 5 |
| publicae arbitraretur, milites scripsisse, eosque ad annum | |
| quadragesimum sextum 'iuniores' supraque eum annum | |
| 'seniores' appellasse. | |
| Eam rem propterea notaui, ut discrimina, quae fuerint | 2.1 |
| iudicio moribusque maiorum pueritiae, iuuentae, senectae, | |
| ex ista censione Serui Tulli, prudentissimi regis, noscerentur. |