| Historia de populo Romano deque populo Poenico, quod pari prope- | 10.27.pr.1 |
| modum uigore fuerint aemuli. | |
| In litteris ueteribus memoria exstat, quod par quondam | 1.1 |
| fuit uigor et acritudo amplitudoque populi Romani atque | |
| Poeni; neque inmerito aestimatum: cum aliis quidem | 2.1 |
| populis de uniuscuiusque republica, cum Poenis autem de | |
| omnium terrarum imperio decertatum. | |
| Eius rei specimen est in illo utriusque populi uerbo fa- | 3.1 |
| ctum: Q. Fabius, imperator Romanus, dedit ad Cartha- | |
| ginienses epistulam. Ibi scriptum fuit populum Romanum | |
| misisse ad eos hastam et caduceum, signa duo belli aut pacis, | |
| ex quis, utrum uellent, eligerent; quod elegissent, id unum | 5 |
| ut esse missum existimarent. Carthaginienses responderunt | 4.1 |
| neutrum sese eligere, sed posse, qui adtulissent, utrum mal- | |
| lent, relinquere; quod reliquissent, id sibi pro electo futurum. | |
| M. autem Varro non hastam ipsam neque ipsum cadu- | 5.1 |
| ceum missa dicit, sed duas tesserulas, in quarum altera | |
| caducei, in altera hastae imulacra fuerunt incisa. |