| Sermo Tauri philosophi de modo atque ratione tolerandi doloris | 12.5.pr.1 |
| secundum Stoicorum decreta. | |
| Cum Delphos ad Pythia conuentumque totius ferme | 1.1 |
| Graeciae uisendum philosophus Taurus iret nosque ei comites | |
| essemus inque eo itinere Lebadiam uenissemus, quod est | |
| oppidum anticum in terra Boeotia, adfertur ibi ad Tau- | |
| rum amicum eius quempiam, nobilem in Stoica disciplina | 5 |
| philosophum, aegra ualitudine oppressum decumbere. Tunc | 2.1 |
| omisso itinere, quod alioquin maturandum erat, et relictis | |
| uehiculis pergit eum propere uidere, nosque de more, quem | |
| in locum cumque iret, secuti sumus. Et ubi ad aedes, in quis | |
| ille aegrotus erat, peruenimus, uidemus hominem doloribus | 5 |
| cruciatibusque alui, quod Graeci κόλον dicunt, et febri simul | |
| rapida adflictari gemitusque ex eo conpressos erumpere | |
| spiritusque et anhelitus e pectore eius euadere non dolorem | |
| magis indicantes quam pugnam aduersum dolorem. | |
| Post deinde, cum Taurus et medicos accersisset con- | 3.1 |
| locutusque de facienda medela esset et eum ipsum ad re- | |
| tinendam patientiam testimonio tolerantiae, quam uidebat, | |
| perhibito stabilisset egressique inde ad uehicula et ad | |
| comites rediremus: 'uidistis' inquit Taurus 'non sane iucun- | 5 |
| dum spectaculum, sed cognitu tamen utile, congredientes | |
| conpugnantesque philosophum et dolorem. Faciebat uis illa | |
| et natura morbi, quod erat suum, distractionem cruciatum- | |
| que membrorum, faciebat contra ratio et natura animi, quod | |
| erat aeque suum: perpetiebatur et cohibebat coercebatque | 10 |
| infra sese uiolentias effrenati doloris. Nullos eiulatus, nullas | |
| conplorationes, ne ullas quidem uoces indecoras edebat, | |
| signa tamen quaedam, sicut uidistis, existebant uirtutis et | |
| corporis de possessione hominis pugnantium.' | |
| Tum e sectatoribus Tauri iuuenis in disciplinis philo- | 4.1 |
| sophiae non ignauus: 'si tanta' inquit 'doloris acerbitas est, | |
| ut contra uoluntatem contraque iudicium animi nitatur in- | |
| uitumque hominem cogat ad gemendum confitendumque | |
| de malo morbi saeuientis, cur dolor aput Stoicos indifferens | 5 |
| esse dicitur, non malum? cur deinde aut stoicus homo | |
| cogi aliquid potest aut dolor cogere, cum et dolorem Stoici | |
| nihil cogere et sapientem nihil cogi posse dicant?' | |
| Ad ea Taurus uultu iam propemodum laetiore—de- | 5.1 |
| lectatus enim uidebatur inlecebra quaestionis—: 'si iam | |
| amicus' inquit 'hic noster melius ualeret, gemitus eiusmodi | |
| necessarios a calumnia defendisset et hanc, opinor, tibi | |
| quaestionem dissoluisset, me autem scis cum Stoicis non | 5 |
| bene conuenire uel cum Stoica potius; est enim pleraque et | |
| sibi et nobis incongruens, sicut libro, quem super ea re | |
| composuimus, declaratur. Sed ut tibi a me mos geratur, | 6.1 |
| dicam ego indoctius, ut aiunt, et apertius, quae fuisse | |
| dicturum puto sinuosius atque sollertius, si quis nunc ad- | |
| esset Stoicorum; nosti enim, credo, uerbum illud uetus et | |
| peruolgatum: | 5 |
| ἀμαθέστερόν πως εἰπὲ καὶ σαφέστερον λέγε.' | |
| Atque hinc exorsus de dolore atque de gemitu Stoici | |
| aegrotantis ita disseruit: 'Natura' inquit 'omnium rerum, | 7.1 |
| quae nos genuit, induit nobis inoleuitque in ipsis statim | |
| principiis, quibus nati sumus, amorem nostri et caritatem | |
| ita prorsus, ut nihil quicquam esset carius pensiusque nobis | |
| quam nosmet ipsi, atque hoc esse fundamentum ratast con- | 5 |
| seruandae hominum perpetuitatis, si unusquisque nostrum, | |
| simul atque editus in lucem foret, harum prius rerum | |
| sensum adfectionemque caperet, quae a ueteribus philo- | |
| sophis τὰ πρῶτα κατὰ φύσιν appellata sunt: ut omnibus | |
| scilicet corporis sui commodis gauderet, ab incommodis | 10 |
| omnibus abhorreret. Postea per incrementa aetatis exorta | |
| e seminibus suis ratiost et utendi consilii reputatio et hone- | |
| statis utilitatisque uerae contemplatio subtiliorque et ex- | |
| ploratior commodorum <incommodorum>que dilectus; atque | |
| ita prae ceteris omnibus enituit et praefulsit decori et honesti | 15 |
| dignitas ac, si ei retinendae obtinendaeue incommodum ex- | |
| trinsecus aliquod obstaret, contemptum est; neque aliud | |
| esse uere et simpliciter bonum nisi honestum, aliud quic- | |
| quam malum, nisi quod turpe esset, existimatum est. Reli- | |
| qua omnia, quae in medio forent ac neque honesta essent | 20 |
| neque turpia, neque bona esse neque mala decretum est. | |
| Productiones tamen et reiectiones suis quaeque momentis | |
| distinctae diuisaeque sunt, quae προηγμένα et ἀποπροηγμένα | |
| ipsi uocant. Propterea uoluptas quoque et dolor, quod ad | |
| finem ipsum bene beateque uiuendi pertinet, et in mediis | 25 |
| relicta et neque in bonis neque in malis iudicata sunt. Sed | 8.1 |
| enim quoniam his primis sensibus doloris uoluptatisque ante | |
| consilii et rationis exortum recens natus homo inbutus est et | |
| uoluptati quidem natura conciliatus, a dolore autem quasi | |
| a graui quodam inimico abiunctus alienatusque est, idcirco | 5 |
| adfectiones istas primitus penitusque inditas ratio post | |
| addita conuellere ab stirpe atque extinguere uix potest. | |
| Pugnat autem cum his semper et exultantis eas opprimit | |
| obteritque et parere sibi atque oboedire cogit. Itaque uidis- | 9.1 |
| tis philosophum ratione decreti sui nixum cum petulantia | |
| morbi dolorisque exultantia conluctantem, nihil cedentem, | |
| nihil confitentem neque, ut plerique dolentes solent, heiulan- | |
| tem atque lamentantem ac miserum sese et infelicem appel- | 5 |
| lantem, sed acres tantum anhelitus et robustos gemitus | |
| edentem, signa atque indicia non uicti nec obpressi a dolore, | |
| sed uincere eum atque obprimere enitentis. | |
| 'Sed haut scio,' inquit 'an dicat aliquis, ipsum illud, quod | 10.1 |
| pugnat, quod gemit, si malum dolor non est, cur necesse est | |
| gemere et pugnare? Quia enim omnia, quae non sunt mala, | |
| molestia quoque omni non carent, sed sunt pleraque noxa | |
| quidem magna et pernicie priuata, quia non sunt turpia, | 5 |
| contra naturae tamen mansuetudinem lenitatemque op- | |
| posita sunt et infesta per obscuram quandam et necessariam | |
| ipsius naturae consequentiam. Haec ergo uir sapiens tolerare | |
| et eluctari potest, non admittere omnino in sensum sui non | |
| potest; ἀναλγησία enim atque ἀπάθεια non meo tantum,' | 10 |
| inquit 'sed quorundam etiam ex eadem porticu pruden- | |
| tiorum hominum, sicuti iudicio Panaetii, grauis atque docti | |
| uiri, inprobata abiectaque est. | |
| 'Sed cur contra uoluntatem suam gemitus facere cogitur | 11.1 |
| philosophus Stoicus, quem nihil cogi posse dicunt? Nihil | |
| sane potest cogi uir sapiens, cum est rationi obtinendae | |
| locus: cum uero natura cogit, ratio quoque a natura data | |
| cogitur. Quaere etiam, si uidetur, cur manu alicuius ob | 5 |
| oculos suos repente agitata inuitus coniueat, cur fulgente | |
| caelo a luminis iactu non sua sponte et caput et oculos de- | |
| clinet, cur tonitru uehementius facto sensim pauescat, cur | |
| sternumentis quatiatur, cur aut in ardoribus solis aestuet | |
| aut in pruinis inmanibus obrigescat. Haec enim et pleraque | 12.1 |
| alia non uoluntas nec consilium nec ratio moderatur, set | |
| naturae necessitatisque decreta sunt. | |
| 'Fortitudo autem non east, quae contra naturam monstri | 13.1 |
| uicem nititur ultraque modum eius egreditur aut stupore | |
| animi aut inmanitate aut quadam misera et necessaria in | |
| perpetiendis doloribus exercitatione, qualem fuisse accepi- | |
| mus ferum quendam in ludo Caesaris gladiatorem, qui, cum | 5 |
| uulnera eius a medicis exsecabantur, ridere solitus fuit; sed | |
| ea uera et proba fortitudost, quam maiores nostri scientiam | |
| esse dixerunt rerum tolerandarum et non tolerandarum. | |
| Per quod apparet esse quaedam intolerabilia, a quibus fortes | 14.1 |
| uiri aut obeundis abhorreant aut sustinendis.' | |
| Cum haec Taurus dixisset uidereturque in eandem rem | 15.1 |
| plura etiam dicturus, peruentum est ad uehicula, et con- | |
| scendimus. |