De aenigmate. 12.6.pr.1
  Quae Graeci dicunt 'aenigmata', hoc genus quidam ex 1.1
nostris ueteribus 'scirpos' appellauerunt. Quale est quod
nuper inuenimus per hercle anticum, perquam lepidum,
tribus uersibus senariis compositum aenigma, quod reli-
quimus inenarratum, ut legentium coniecturas in requirendo 5
acueremus. Versus tres hi sunt: 2.1
    semel minusne an bis minus sit nescio,
    an utrumque eorum; ut quondam audiui dicier,
    Ioui ipsi regi noluit concedere.
Hoc qui nolet diutius aput sese quaerere, inueniet quid sit in 3.1
M. Varronis de sermone Latino ad Marcellum libro secundo.
MCP server: latin-mcp.packhum.org