| Quam ob causam Cn. Dolabella proconsul ream mulierem ueneficii | 12.7.pr.1 |
| confitentemque ad Ariopagitas reiecerit. | |
| Ad Cn. Dolabellam proconsulari imperio prouinciam | 1.1 |
| Asiam obtinentem deducta mulier Smyrnaea est. Eadem | 2.1 |
| mulier uirum et filium eodem tempore uenenis clam datis | |
| uita interfecerat atque id fecisse se confitebatur dicebatque | |
| habuisse se faciendi causam, quoniam idem illi maritus et | |
| filius alterum filium mulieris ex uiro priore genitum, adules- | 5 |
| centem optimum et innocentissimum, exceptum insidiis | |
| occidissent. Idque ita esse factum controuersia non erat. | |
| Dolabella retulit ad consilium. | 3.1 |
| Nemo quisquam ex consilio | 4.1 |
| sententiam ferre in causa tam ancipiti audebat, quod et | |
| confessum ueneficium, quo maritus et filius necati forent, | |
| non admittendum inpunitum uidebatur et digna tamen | |
| poena in homines sceleratos uindicatum fuisset. Dolabella | 5.1 |
| eam rem Athenas ad Ariopagitas ut ad iudices grauiores | |
| exercitatioresque reiecit. Ariopagitae cognita causa accusa- | 6.1 |
| torem mulieris et ipsam, quae accusabatur, centesimo anno | |
| adesse iusserunt. Sic neque absolutum mulieris ueneficium | 7.1 |
| est, quod per leges non licuit, neque nocens damnata poeni- | |
| taque, quae digna uenia fuit. Scripta haec historiast in libro | 8.1 |
| Valerii Maximi factorum et dictorum memorabilium nono. |