| Reditiones in gratiam nobilium uirorum memoratu dignae. | 12.8.pr.1 |
| P. Africanus superior et Tiberius Gracchus, Tiberii et | 1.1 |
| C. Gracchorum pater, rerum gestarum magnitudine et | |
| honorum atque uitae dignitate inlustres uiri, dissenserunt | |
| saepenumero de republica et ea siue qua alia re non amici | |
| fuerunt. Ea simultas cum diu mansisset et sollemni die | 2.1 |
| epulum Ioui libaretur atque ob id sacrificium senatus in | |
| Capitolio epularetur, fors fuit, ut aput eandem mensam duo | |
| illi iunctim locarentur. Tum quasi diis inmortalibus arbitris | 3.1 |
| in conuiuio Iouis optimi maximi dexteras eorum conducenti- | |
| bus repente amicissimi facti. Neque solum amicitia incepta, | |
| sed adfinitas simul instituta; nam P. Scipio filiam uirginem | 4.1 |
| habens iam uiro maturam ibi tunc eodem in loco despondit | |
| eam Tiberio Graccho, quem probauerat elegeratque explora- | |
| tissimo iudicii tempore, dum inimicus est. | |
| Aemilius quoque Lepidus et Fuluius Flaccus nobili genere | 5.1 |
| amplissimisque honoribus et summo loco in ciuitate prae- | |
| diti odio inter sese graui et simultate diutina conflictati | |
| sunt. Postea populus eos simul censores facit. Atque illi, | 6.1 |
| ubi uoce praeconis renuntiati sunt, ibidem in campo statim | |
| nondum dimissa contione ultro uterque et pari uoluntate | |
| coniuncti complexique sunt exque eo die et in ipsa censura | |
| et postea iugi concordia fidissime amicissimeque uixerunt. | 5 |