| Quae dicantur uocabula ancipitia; et quod 'honoris' quoque uocabu- | 12.9.pr.1 |
| lum ancipiti sententia fuerit. | |
| Est plurifariam uidere atque animaduertere in ueteribus | 1.1 |
| scriptis pleraque uocabula, quae nunc in sermonibus uulgi | |
| unam certamque rem demonstrent, ita fuisse media et | |
| communia, ut significare et capere possent duas inter se res | |
| contrarias. Ex quibus quaedam satis nota sunt, ut 'tem- | 5 |
| pestas', 'ualitudo', 'facinus', 'dolus', 'gratia', 'industria'. | |
| Haec enim fere iam uulgatum est ancipitia esse et utro- | 2.1 |
| queuersus dici posse. | |
| 'Periculum' etiam et 'uenenum' et 'contagium' non, uti | |
| nunc dicuntur, pro malis tantum dicta esse multum exem- | |
| plorum huiusmodi reperias. Sed 'honorem' quoque mediam | 3.1 |
| uocem fuisse et ita appellatum, ut etiam malus honos | |
| diceretur et significaret iniuriam, id profecto rarissimum est. | |
| Quintus autem Metellus Numidicus in oratione, quam de | 4.1 |
| triumpho suo dixit, his uerbis usus est: 'Qua in re quanto | |
| uniuersi me unum antistatis, tanto uobis quam mihi maiorem | |
| iniuriam atque contumeliam facit, Quirites, et quanto probi | |
| iniuriam facilius accipiunt, quam alteri tradunt, tanto ille | 5 |
| uobis quam mihi peiorem honorem habuit; nam me iniuriam | |
| ferre, uos facere uult, Quirites, ut hic conquestio, istic | |
| uituperatio relinquatur.' 'Honorem' inquit 'peiorem uobis | 5.1 |
| habuit quam mihi'; cuius uerbi sententia est, quam ipse | |
| quoque supra dicit: 'maiore uos adfecit iniuria et con- | |
| tumelia quam me'. | |
| Praeter huius autem uerbi notionem adscribendam esse | 6.1 |
| hanc sententiam ex oratione Quinti Metelli existimaui, ut | |
| depingeremus Socratis decretum: κάκιον εἶναι τὸ ἀδικεῖν ἢ | |
| τὸ ἀδικεῖσθαι. |