| Quod 'aeditumus' uerbum Latinum sit. | 12.10.pr.1 |
| 'Aeditimus' uerbum Latinum est et uetus, ea forma | 1.1 |
| dictum qua 'finitimus' et 'legitimus'. Sed pro eo a pleris- | 2.1 |
| que nunc 'aedituus' dicitur noua et commenticia usurpatione | |
| quasi a tuendis aedibus appellatus. Satis hoc esse potuit | 3.1 |
| admonendi gratia dixisse * * * propter agrestes quosdam et | |
| indomitos certatores, qui nisi auctoritatibus adhibitis non | |
| comprimuntur. | |
| M. Varro in libro secundo ad Marcellum de Latino sermone | 4.1 |
| 'aeditumum' dici oportere censet magis quam 'aedituum', | |
| quod alterum sit recenti nouitate fictum, alterum antiqua | |
| origine incorruptum. Laeuius quoque, ut opinor, in Protesi- | 5.1 |
| laodamia 'claustritumum' dixit, qui claustris ianuae prae- | |
| esset, eadem scilicet figura qua 'aeditumum' dici uidebat, qui | |
| aedibus praeest. In <IV in> Verrem M. Tullii in exemplari- | 6.1 |
| bus fidelissimis ita inueni scriptum: 'Aeditumi custodesque | |
| mature sentiunt', in libris autem hoc uulgariis 'aeditui' | |
| scriptum est. Pomponii fabula atellania est, quae ita scripta | 7.1 |
| est: Aeditumus. In qua hic uersus est: | |
| qui postquam tibi appareo atque aeditumor in templo tuo. | |
| Titus autem Lucretius in carmine suo pro 'aedituis' 'aedi- | 8.1 |
| tuentes' appellat. |