| Errare istos, qui spe et fiducia latendi peccent, cum latebra peccati | 12.11.pr.1 |
| perpetua nulla sit; et super ea re Peregrini philosophi sermo et | |
| Sophocli poetae sententia. | |
| Philosophum nomine Peregrinum, cui postea cognomentum | 1.1 |
| Proteus factum est, uirum grauem atque constantem, uidimus, | |
| cum Athenis essemus, deuersantem in quodam tugurio | |
| extra urbem. Cumque ad eum frequenter uentitaremus, | |
| multa hercle dicere eum utiliter et honeste audiuimus. | 5 |
| In quibus id fuit, quod praecipuum auditu meminimus. | |
| Virum quidem sapientem non peccaturum esse dicebat, | 2.1 |
| etiamsi peccasse eum dii atque homines ignoraturi forent. | |
| Non enim poenae aut infamiae metu non esse peccandum | 3.1 |
| censebat, sed iusti honestique studio et officio. Si qui tamen | 4.1 |
| non essent tali uel ingenio uel disciplina praediti, uti se ui | |
| sua ac sponte facile a peccando tenerent, eos omnis tunc | |
| peccare procliuius existimabat, cum latere posse id pecca- | |
| tum putarent inpunitatemque ex ea latebra sperarent; 'at | 5.1 |
| si sciant' inquit 'homines nihil omnium rerum diutius posse | |
| celari, repressius pudentiusque peccabitur.' Propterea uer- | 6.1 |
| sus istos Sophocli, prudentissimi poetarum, in ore esse | |
| habendos dicebat: | |
| πρὸς ταῦτα κρύπτε μηδέν, ὡς ἅπανθ’ ὁρῶν | |
| καὶ πάντ’ ἀκούων πάντ’ ἀναπτύσσει χρόνος. | 5 |
| Alius quidam ueterum poetarum, cuius nomen mihi nunc | 7.1 |
| memoriae non est, Veritatem Temporis filiam esse dixit. |