| Faceta responsio M. Ciceronis amolientis a se crimen manifesti | 12.12.pr.1 |
| mendacii. | |
| Haec quoque disciplina rhetorica est callide et cum astu | 1.1 |
| res criminosas citra periculum confiteri, ut, si obiectum sit | |
| turpe aliquid, quod negari non queat, responsione ioculari | |
| eludas et rem facias risu magis dignam quam crimine, sicut | |
| fecisse Ciceronem scriptum est, cum id, quod infitiari non | 5 |
| poterat, urbano facetoque dicto diluit. Nam cum emere | 2.1 |
| uellet in Palatio domum et pecuniam in praesens non | |
| haberet, a P. Sulla, qui tum reus erat, mutua sestertium | |
| uiciens tacita accepit. Ea res tamen, priusquam emeret, | 3.1 |
| prodita est et in uulgus exiuit, obiectumque ei est, quod | |
| pecuniam domus emendae causa a reo accepisset. Tum | 4.1 |
| Cicero inopinata obprobratione permotus accepisse se nega- | |
| uit ac domum quoque se empturum negauit atque 'adeo' | |
| inquit 'uerum sit accepisse me pecuniam, si domum emero'. | |
| Sed cum postea emisset et hoc mendacium in senatu ei ab | 5 |
| inimicis obiceretur, risit satis atque inter ridendum: 'ἀκοινο- | |
| νόητοι' inquit 'homines estis, cum ignoratis prudentis et | |
| cauti patrisfamilias esse, quod emere uelit, empturum sese | |
| negare propter competitores emptionis.' |