| 'Intra Kalendas' cum dicitur, quid significet, utrum 'ante Kalendas' | 12.13.pr.1 |
| an 'Kalendis' an utrumque; atque inibi, quid sit in oratione | |
| M. Tulli 'intra oceanum' et 'intra montem Taurum' et in quadam | |
| epistula 'intra modum'. | |
| Cum Romae a consulibus iudex extra ordinem datus | 1.1 |
| pronuntiare 'intra Kalendas' iussus essem, Sulpicium Apol- | |
| linarem, doctum hominem, percontatus sum, an his uerbis | |
| 'intra Kalendas' ipsae quoque Kalendae tenerentur, dixique | |
| ei me iudicem datum Kalendasque mihi prodictas, ut intra | 5 |
| eum diem pronuntiarem. 'Cur' inquit 'hoc me potius rogas | 2.1 |
| quam ex istis aliquem peritis studiosisque iuris, quos ad- | |
| hibere in consilium iudicaturi soletis?' Tum illi ego ita | 3.1 |
| respondi: 'Si aut de uetere' inquam 'iure et recepto aut | |
| controuerso et ambiguo aut nouo et constituendo discendum | |
| esset, issem plane sciscitatum ad istos, quos dicis; sed cum | 4.1 |
| uerborum Latinorum sententia, usus, ratio exploranda sit, | |
| scaeuus profecto et caecus animi forem, si, cum haberem | |
| tui copiam, issem magis ad alium quam ad te.' 'Audi igitur' | 5.1 |
| inquit 'de ratione uerbi quid existimem, sed eo tamen pacto, | |
| ut id facias, non quod ego de proprietate uocis disseruero, | |
| sed quod in ea re omnium pluriumue consensu obseruari | |
| cognoueris; non enim uerborum tantum communium uerae | 5 |
| atque propriae significationes longiore usu mutantur, sed | |
| legum quoque ipsarum iussa consensu tacito oblitterantur.' | |
| Tum deinde disseruit me et plerisque aliis audientibus in | 6.1 |
| hunc ferme modum: 'Cum dies' inquit 'ita praefinita est, ut | |
| iudex "intra Kalendas" pronuntiet, occupauit iam haec | |
| omnes opinio non esse dubium, quin ante Kalendas iure | |
| pronuntietur, et id tantum ambigi uideo, quod tu quaeris, | 5 |
| an Kalendis quoque iure pronuntietur. Ipsum autem uerbum | 7.1 |
| sic procul dubio natum est atque ita sese habet, ut, cum | |
| dicitur "intra Kalendas", non alius accipi dies debeat, quam | |
| solae Kalendae. Nam tres istae uoces "intra, citra, ultra", | |
| quibus certi locorum fines demonstrantur, singularibus | 5 |
| apud ueteres syllabis appellabantur "in, cis, uls". Haec | 8.1 |
| deinde particulae quoniam paruo exiguoque sonitu ob- | |
| scurius promebantur, addita est tribus omnibus eadem | |
| syllaba, et quod dicebatur "cis Tiberim" et "uls Tiberim", | |
| dici coeptum est "citra Tiberim" et "ultra Tiberim"; item | 5 |
| quod erat "in", accedente eadem syllaba "intra" factum | |
| est. Sunt ergo haec omnia quasi contermina iunctis inter se | 9.1 |
| finibus cohaerentia: "intra oppidum", "ultra oppidum", | |
| "citra oppidum", ex quibus "intra", sicuti dixi, "in" signi- | |
| ficat; nam qui dicit "intra oppidum", "intra cubiculum", | 10.1 |
| "intra ferias", non dicit aliud quam "in oppido", "in cubi- | |
| culo", "in feriis". "Intra Kalendas" igitur non "ante Kalen- | 11.1 |
| das" est, sed "in Kalendis", id est eo ipso die, quo Kalendae | |
| sunt. Itaque secundum uerbi ipsius rationem, qui iussus est | 12.1 |
| "intra Kalendas" pronuntiare, nisi Kalendis pronuntiet, | |
| contra iussum uocis facit; nam si ante id fiat, non "intra" | 13.1 |
| pronuntiat, sed "citra". Nescio quo autem pacto recepta | 14.1 |
| uulgo interpretatio est absurdissima, ut "intra Kalendas" | |
| significare uideatur etiam "citra Kalendas" uel "ante Kalen- | |
| das"; nihil enim ferme interest. Atque insuper dubitatur, | 15.1 |
| an Kalendis quoque pronuntiari possit, quando neque ultra | |
| neque citra, set, quod inter haec medium est, "intra Kalen- | |
| das", id est Kalendis, pronuntiandum sit. Sed nimirum con- | 16.1 |
| suetudo uicit, quae cum omnium domina rerum, tum maxime | |
| uerborum est.' | |
| Ea omnia cum Apollinaris scite perquam atque enucleate | 17.1 |
| disputauisset, tum ego haec dixi: 'Cordi' inquam 'mihi fuit, | |
| priusquam ad te irem, quaerere explorareque, quonam modo | |
| ueteres nostri particula ista, qua de agitur, usi sint, atque ita | |
| inuenimus Tullium in tertia in Verrem scripsisse istoc modo: | 5 |
| "Locus intra oceanum iam nullus est neque tam longincus | |
| neque tam reconditus, quo non per haec tempora nostrorum | |
| hominum libido iniquitasque peruaserit." "Intra oceanum" | 18.1 |
| dicit contra rationem tuam; non enim uult, opinor, dicere | |
| "in oceano"; terras enim demonstrat omnis, quae oceano | |
| ambiuntur, ad quas a nostris hominibus adiri potest: quae | |
| sunt "citra oceanum", non "in oceano"; neque enim uideri | 5 |
| potest insulas significare nescio quas, quae penitus esse intra | |
| aequora ipsa oceani dicuntur.' | |
| Tunc Sulpicius Apollinaris renidens: 'non me hercule | 19.1 |
| inargute' inquit 'nec incallide opposuisti hoc Tullianum; sed | |
| Cicero "intra oceanum" non, ut tu interpretare, "citra | |
| oceanum" dixit. Quid enim potest dici "citra oceanum" esse, | 20.1 |
| cum undique oceanus circumscribat omnis terras et ambiat? | |
| Nam "citra" quod est, id extra est; qui autem potest "intra" | |
| esse dici, quod extra est? Sed si ex una tantum parte orbis | |
| oceanus foret, tum, quae terra ad eam partem foret, "citra | 5 |
| oceanum" esse dici posset uel "ante oceanum"; cum uero | |
| omnis terras omnifariam et undiqueuersum circumfluat, | |
| nihil citra eum est, sed undarum illius ambitu terris omnibus | |
| conuallatis in medio eius sunt omnia, quae intra oras eius | |
| inclusa sunt, sicuti hercle sol non citra caelum uertitur, sed | 10 |
| in caelo et intra caelum.' | |
| Haec tunc Apollinaris scite acuteque dicere uisus est. Set | 21.1 |
| postea in libro M. Tullii epistularum ad Seruium Sulpicium | |
| sic dictum esse inuenimus 'intra modum', ut 'intra Kalen- | |
| das' dicunt, qui dicere 'citra Kalendas' uolunt. Verba haec | 22.1 |
| Ciceronis sunt, quae adposui: 'Sed tamen, quoniam effugi | |
| eius offensionem, qui fortasse arbitraretur me hanc rem | |
| publicam non putare, si perpetuo tacerem, modice hoc | |
| faciam aut etiam intra modum, ut et illius uoluntati et meis | 5 |
| studiis seruiam.' 'Modice' dixerat 'hoc <faciam>', id est cum | 23.1 |
| modo aequo et pari; deinde, quasi hoc displiceret et corri- | 24.1 |
| gere id uellet, addit: 'aut etiam intra modum', per quod | |
| ostendit minus sese id facturum esse, quam quod fieri | |
| modice uideretur, id est non ad ipsum modum, set retro | |
| paululum et citra modum. | 5 |
| In oratione etiam, quam pro P. Sestio scripsit, 'intra | 25.1 |
| montem Taurum' sic dicit, ut non significet 'in monte | |
| Tauro', sed 'usque ad montem cum ipso monte'. Verba sunt | 26.1 |
| haec ipsius M. Tullii ex ea, qua dixi, oratione: 'Antiochum | |
| Magnum illum maiores nostri magna belli contentione terra | |
| marique superatum intra montem Taurum regnare iusse- | |
| runt; Asiam, qua illum multarunt, Attalo, ut is in ea | 5 |
| regnaret, condonarunt.' 'Intra montem' inquit 'Taurum | 27.1 |
| regnare iusserunt', quod non proinde est, ut 'intra cubicu- | |
| lum' dicimus, nisi uideri potest id esse 'intra montem', quod | |
| est intra regiones, quae Tauri montis obiectu separantur. | |
| Nam sicuti qui intra cubiculum est, is non in cubiculi | 28.1 |
| parietibus, sed intra parietes est, quibus cubiculum includi- | |
| tur, qui tamen ipsi quoque parietes in cubiculo sunt, ita, | |
| qui regnat 'intra montem Taurum', non solum in monte | |
| Tauro regnat, sed in his etiam regionibus, quae Tauro | 5 |
| monte clauduntur. | |
| Num igitur secundum istam uerborum M. Tullii simili- | 29.1 |
| tudinem, qui iubetur 'intra Kalendas' pronuntiare, is et ante | |
| Kalendas et ipsis Kalendis iure pronuntiare potest? Neque | |
| id fit quasi priuilegio quodam inscitae consuetudinis, sed | |
| certa rationis obseruatione, quoniam omne tempus, quod | 5 |
| Kalendarum die includitur, 'intra Kalendas' esse recte | |
| dicitur. |