| 'Saltem' particula quam uim habeat et quam originem. | 12.14.pr.1 |
| 'Saltem' particula quam haberet principem significa- | 1.1 |
| tionem quaeque uocis istius origo esset, quaerebamus. Ita | 2.1 |
| enim primitus factam esse apparet, ut non uideatur, sicuti | |
| quaedam supplementa orationis, temere et incondite ad- | |
| sumpta. Atque erat, qui diceret legisse se in grammaticis | 3.1 |
| commentariis P. Nigidii 'saltem' ex eo dictum, quod esset 'si | |
| aliter', idque ipsum dici solitum per defectionem, nam | |
| plenam esse sententiam: 'si aliter non potest'. Sed id nos in | 4.1 |
| isdem commentariis Nigidii, cum eos non, opinor, incuriose | |
| legissemus, nusquam inuenimus. | |
| Videntur autem uerba ista 'si aliter non potest' a significa- | 5.1 |
| tione quidem uoculae huius, de qua quaerimus, non ab- | |
| horrere. Set tot uerba tamen in paucissimas litteras cludere | |
| inprobae cuiusdam subtilitatis est. Fuit etiam, qui diceret, | 6.1 |
| homo in libris atque in litteris adsiduus, 'saltem' sibi dictum | |
| uideri 'u' littera media extrita; 'salutem' enim ante dictum, | |
| quod nos 'saltem' diceremus. 'Nam cum alia quaedam petita | |
| et non impetrata sunt, tum solemus' inquit 'quasi extremum | 5 |
| aliquid petituri, quod negari minime debeat, dicere "hoc | |
| saltem fieri aut dari oportere", tamquam salutem postremo | |
| petentes, quam impetrari certe et obtineri sit aequissimum.' | |
| Sed hoc itidem non inlepide quidem fictum nimis tamen | 7.1 |
| esse uidetur commenticium. Censuimus igitur amplius quae- | |
| rendum. |