| Quod Sisenna in libris historiarum aduerbiis huiuscemodi saepe- | 12.15.pr.1 |
| numero usus est: 'celatim', 'uellicatim', 'saltuatim'. | |
| Cum lectitaremus historiam Sisennae adsidue, huiusce- | 1.1 |
| modi figurae aduerbia in oratione eius animaduertimus, | |
| cuimodi sunt haec: 'cursim', 'properatim', 'celatim', 'uellica- | |
| tim', 'saltuatim'. Ex quibus duo prima, quia sunt notiora, | 2.1 |
| exemplis non indigebant; reliqua in historiarum sexto sic | |
| scripta sunt: 'Quam maxime celatim poterat, in insidiis suos | |
| disponit.' Item alio in loco: 'Nos una aestate in Asia et | |
| Graecia gesta litteris idcirco continentia mandauimus, ne | 5 |
| uellicatim aut saltuatim scribendo lectorum animos im- | |
| pediremus.' |