| LIBER TERTIVS DECIMVS | |
| Inquisitio uerborum istorum M. Tullii curiosior, quae sunt in primo | 13.1.pr.1 |
| Antonianarum libro 'multa autem inpendere uidentur praeter | |
| naturam etiam praeterque fatum'; tractatumque, an idem duo | |
| ista significent 'fatum' atque 'natura', an diuersum. | |
| M. Cicero in primo Antonianarum ita scriptum reliquit: | 1.1 |
| 'Hunc igitur ut sequerer properaui, quem praesentes non | |
| sunt secuti; non ut proficerem aliquid, neque enim spera- | |
| bam id nec praestare poteram, sed ut, si quid mihi humani- | |
| tus accidisset, multa autem inpendere uidentur praeter | 5 |
| naturam etiam praeterque fatum, huius diei uocem testem | |
| reipublicae relinquerem meae perpetuae erga se uoluntatis.' | |
| 'Praeter naturam' inquit 'praeterque fatum.' An utrumque | 2.1 |
| idem ualere uoluerit 'fatum' atque 'naturam' et duas res | |
| καθ’ ἑνὸς ὑποκειμένου posuerit, an uero diuiserit separarit- | |
| que, ut alios casus natura ferre uideatur, alios fatum, consi- | |
| derandum equidem puto atque id maxime requirendum, qua | 5 |
| ratione dixerit accidere multa humanitus posse praeter | |
| fatum, quando sic ratio et ordo et insuperabilis quaedam | |
| necessitas fati constituitur, ut omnia intra fatum claudenda | |
| sint, nisi illud sane Homeri secutus est: | |
| μὴ καὶ ὑπὲρ μοῖραν δόμον Ἄιδος εἰσαφίκηαι. | 10 |
| Nihil autem dubium est, quin uiolentam et inopinatam | 3.1 |
| mortem significauerit, quae quidem potest recte uideri | |
| accidere praeter naturam. | |
| Sed cur id quoque genus mortis extra fatum posuerit, | 4.1 |
| neque operis huius est explorare neque temporis. Illud | 5.1 |
| tamen non praetermittendum est, quod Vergilius quoque id | |
| ipsum quod Cicero de fato opinatus est, cum hoc in quarto | |
| libro dixit de Elissa, quae mortem per uim potita est: | |
| nam quia nec fato merita nec morte peribat, | 5 |
| tamquam in faciendo fine uitae, quae uiolenta sunt non | |
| uideantur e fato uenire. Demosthenis autem, uiri prudentia | 6.1 |
| pari atque facundia praediti, uerba idem fere significantia | |
| de natura atque fato M. Cicero secutus uidetur. Ita enim | |
| scriptum est in oratione illa egregia, cui titulus est ὑπὲρ | |
| στεφάνου: Ὁ μὲν τοῖς γονεῦσι νομίζων μόνον γεγενῆσθαι τὸν τῆς | 5 |
| εἱμαρμένης καὶ τὸν αὐτόματον θάνατον περιμένει· ὁ δὲ καὶ τῇ | |
| πατρίδι ὑπὲρ τοῦ μὴ ταύτην ἐπιδεῖν δουλεύουσαν ἀποθνῄσκειν | |
| βουλεύσεται. Quod Cicero 'fatum' atque 'naturam' uidetur | 7.1 |
| dixisse, id multo ante Demosthenes τὴν πεπρωμένην et τὸν | |
| αὐτόματον θάνατον appellauit. Αὐτόματος enim θάνατος quasi | 8.1 |
| naturalis et fatalis nulla extrinsecus ui coactus uenit. |