| Super poetarum Pacuuii et Accii conloquio familiari in oppido | 13.2.pr.1 |
| Tarentino. | |
| Quibus otium et studium fuit uitas atque aetates | 1.1 |
| doctorum hominum quaerere ac memoriae tradere, de M. | |
| Pacuuio et L. Accio tragicis poetis historiam scripserunt | |
| huiuscemodi: 'Cum Pacuuius' inquiunt 'grandi iam aetate | 2.1 |
| et morbo corporis diutino adfectus Tarentum ex urbe Roma | |
| concessisset, Accius tunc haut paruo iunior proficiscens in | |
| Asiam, cum in oppidum uenisset, deuertit ad Pacuuium | |
| comiterque inuitatus plusculisque ab eo diebus retentus | 5 |
| tragoediam suam, cui Atreus nomen est, desideranti legit.' | |
| Tum Pacuuium dixisse aiunt sonora quidem esse, quae | 3.1 |
| scripsisset, et grandia, sed uideri tamen ea sibi duriora | |
| paulum et acerbiora. 'Ita est,' inquit Accius 'uti dicis; neque | 4.1 |
| id me sane paenitet; meliora enim fore spero, quae deinceps | |
| scribam. Nam quod in pomis est, itidem' inquit 'esse aiunt | 5.1 |
| in ingeniis; quae dura et acerba nascuntur, post fiunt mitia | |
| et iucunda; sed quae gignuntur statim uieta et mollia atque | |
| in principio sunt uuida, non matura mox fiunt, sed putria. | |
| Relinquendum igitur uisum est in ingenio, quod dies atque | 6.1 |
| aetas mitificet.' |