| An uocabula haec 'necessitudo' et 'necessitas' differenti significa- | 13.3.pr.1 |
| tione sint. | |
| Risu prorsus atque ludo res digna est, cum plerique gram- | 1.1 |
| maticorum adseuerant 'necessitudinem' et 'necessitatem' | |
| mutare longe differreque, ideo quod necessitas sit uis quae- | |
| piam premens et cogens, necessitudo autem dicatur ius | |
| quoddam et uinculum religiosae coniunctionis idque unum | 5 |
| solitarium significet. Sicut autem nihil quicquam interest, | 2.1 |
| 'suauitudo' dicas an 'suauitas', 'sanctitudo' an 'sanctitas', | |
| 'acerbitudo' an 'acerbitas', 'acritudo' an, quod Accius in | |
| Neoptolemo scripsit, 'acritas', ita nihil rationis dici potest, | |
| qui 'necessitudo' et 'necessitas' separentur. Itaque in libris | 3.1 |
| ueterum uulgo reperias necessitudinem dici pro eo, quod | |
| necessum est. Sed necessitas sane pro iure officioque ob- | 4.1 |
| seruantiae adfinitatisue infrequens est, quamquam, qui ob | |
| hoc ipsum ius adfinitatis familiaritatisue coniuncti sunt, | |
| 'necessarii' dicuntur. Repperi tamen in oratione C. Caesaris, | 5.1 |
| qua Plautiam rogationem suasit, 'necessitatem' dictam pro | |
| 'necessitudine', id est iure adfinitatis. Verba haec sunt: | |
| 'Equidem mihi uideor pro nostra necessitate non labore, non | |
| opera, non industria defuisse.' | 5 |
| Hoc ego scripsi de utriusque uocabuli indifferentia | 6.1 |
| admonitus forte uerbi istius, cum legerem Sempronii | |
| Asellionis, ueteris scriptoris, quartum ex historia librum, | |
| in quo de P. Africano, Pauli filio, ita scriptum est: 'Nam se | |
| patrem suum audisse dicere L. Aemilium Paulum nimis | 5 |
| bonum imperatorem signis conlatis <non> decertare, nisi | |
| summa ei necessitudo aut summa occasio data esset.' |