| De Aristotele et Theophrasto et Menedemo philosophis; deque | 13.5.pr.1 |
| eleganti uerecundia Aristotelis successorem diatribae suae eligentis. | |
| Aristoteles philosophus annos iam fere natus duo et sexa- | 1.1 |
| ginta corpore aegro adfectoque ac spe uitae tenui fuit. Tunc | 2.1 |
| omnis eius sectatorum cohors ad eum accedit orantes obse- | |
| crantesque, ut ipse deligeret loci sui et magisterii successorem, | |
| quo post summum eius diem proinde ut ipso uterentur | |
| ad studia doctrinarum conplenda excolendaque, quibus | 5 |
| ab eo inbuti fuissent. Erant tunc in eius ludo boni multi, sed | 3.1 |
| praecipui duo, Theophrastus et Menedemus. Ingenio hi | |
| atque doctrinis ceteros praestabant; alter ex insula Lesbo | |
| fuit, Menedemus autem Rhodo. Aristoteles respondit factu- | 4.1 |
| rum esse quod uellent, cum id sibi foret tempestiuum. | |
| Postea breui tempore cum idem illi, qui de magistro desti- | 5.1 |
| nando petierant, praesentes essent, uinum ait, quod tum | |
| biberet, non esse id ex ualitudine sua, sed insalubre esse | |
| atque asperum ac propterea quaeri debere exoticum uel | |
| Rhodium aliquod uel Lesbium. Id sibi utrumque ut cura- | 6.1 |
| rent, petiuit usurumque eo dixit, quod sese magis iuuisset. | |
| Eunt, quaerunt, inueniunt, adferunt. | 7.1 |
| Tum Aristoteles | 8.1 |
| Rhodium petit, degustat: 'firmum' inquit 'hercle uinum et | |
| iucundum.' Petit mox Lesbium. Quo item degustato: 'utrum- | 9.1 |
| que' inquit 'oppido bonum, sed ἡδίων ὁ Λέσβιος.' Id ubi | 10.1 |
| dixit, nemini fuit dubium, quin lepide simul et uerecunde | |
| successorem illa uoce sibi, non uinum delegisset. Is erat e | 11.1 |
| Lesbo Theophrastus, suauitate homo insigni linguae pariter | |
| atque uitae. Itaque non diu post Aristotele uita defuncto ad | 12.1 |
| Theophrastum omnes concesserunt. |