| Quid ueteres Latini dixerint, quas Graeci προσῳδίας appellant; item | 13.6.pr.1 |
| quod uocabulum 'barbarismi' non usurpauerint neque Romani | |
| antiquiores neque Attici. | |
| Quas Graeci προσῳδίας dicunt, eas ueteres docti tum 'notas | 1.1 |
| uocum', tum 'moderamenta', tum 'accentiunculas', tum | |
| 'uoculationes' appellabant; quod nunc autem 'barbare' quem | 2.1 |
| loqui dicimus, id uitium sermonis non barbarum esse, sed | |
| 'rusticum' et cum eo uitio loquentes 'rustice' loqui dictita- | |
| bant. P. Nigidius in commentariis grammaticis: 'rusticus fit | 3.1 |
| sermo,' inquit 'si adspires perperam.' Itaque id uocabulum, | 4.1 |
| quod dicitur uulgo 'barbarismus', qui ante diui Augusti | |
| aetatem pure atque integre locuti sunt, an dixerint, | |
| nondum equidem inueni. |