Diuersum de natura leonum dixisse Homerum in carminibus et 13.7.pr.1
Herodotum in historiis.
  Leaenas inter omnem uitam semel parere eoque uno partu 1.1
numquam edere plures quam unum Herodotus in tertia
historia scriptum reliquit. Verba ex eo libro haec sunt: Ἡ δὲ 2.1
δὴ λέαινα ἐὸν ἰσχυρὸν καὶ θρασύτατον ἅπαξ ἐν τῷ βίῳ τίκτει ἕν·
τίκτουσα γὰρ συνεκβάλλει τῷ τέκνῳ τὰς μήτρας. Homerus 3.1
autem leones—sic enim feminas quoque uirili genere ap-
pellat, quod grammatici ἐπίκοινον uocant—pluris gignere
atque educare catulos dicit. Versus, quibus hoc aperte 4.1
demonstrat, hi sunt:
    εἱστήκει ὥς τίς τε λέων περὶ οἷσι τέκεσσιν,
    ᾧ ῥά τε νήπι’ ἄγοντι συναντήσωνται ἐν ὕλῃ
    ἄνδρες ἐπακτῆρες. 5
Item alio in loco idem significat: 5.1
    πυκνὰ μάλα στενάχων· ὥς τε λὶς ἠυγένειος,
    ᾧ ῥά θ’ ὑπὸ σκύμνους ἐλαφηβόλος ἁρπάσῃ ἀνὴρ
    ὕλης ἐκ πυκινῆς.
Ea nos dissensio atque diuersitas cum agitaret inclutissimi 6.1
poetarum et historicorum nobilissimi, placuit libros Aristo-
telis philosophi inspici, quos de animalibus exquisitissime
composuit. In quibus, quod super ista re scriptum in-
ueniemus, cum ipsius Aristotelis uerbis in his commentariis 5
scribemus.