| Quod Afranius poeta prudenter et lepide Sapientiam filiam esse | 13.8.pr.1 |
| Vsus et Memoriae dixit. | |
| Eximie hoc atque uerissime Afranius poeta de gignenda | 1.1 |
| conparandaque sapientia opinatus est, quod eam filiam esse | |
| Vsus et Memoriae dixit. Eo namque argumento demonstrat, | 2.1 |
| qui sapiens rerum esse humanarum uelit, non libris solis | |
| neque disciplinis rhetoricis dialecticisque opus esse, sed opor- | |
| tere eum uersari quoque exercerique in rebus comminus | |
| noscendis periclitandisque eaque omnia acta et euenta firmi- | 5 |
| ter meminisse et proinde sapere atque consulere ex his, | |
| quae pericula ipsa rerum docuerint, non quae libri tantum | |
| aut magistri per quasdam inanitates uerborum et imaginum | |
| tamquam in mimo aut in somnio deblaterauerint. Versus | 3.1 |
| Afrani sunt in togata, cui Sellae nomen est: | |
| Vsus me genuit, mater peperit Memoria, | |
| Sophiam uocant me Grai, uos Sapientiam. | |
| Item uersus est in eandem ferme sententiam Pacuuii, quem | 4.1 |
| Macedo philosophus, uir bonus, familiaris meus, scribi de- | |
| bere censebat pro foribus omnium templorum: | |
| ego odi homines ignaua opera et philosopha sententia. | |
| Nihil enim fieri posse indignius neque intolerantius dicebat, | 5.1 |
| quam quod homines ignaui ac desides operti barba et pallio | |
| mores et emolumenta philosophiae in linguae uerborumque | |
| artes conuerterent et uitia facundissime accusarent inter- | |
| cutibus ipsi uitiis madentes. | 5 |