| Quid Tullius Tiro in commentariis scripserit de 'suculis' et 'hyadibus' | 13.9.pr.1 |
| quae sunt stellarum uocabula. | |
| Tullius Tiro M. Ciceronis alumnus et libertus adiutorque | 1.1 |
| in litteris studiorum eius fuit. Is libros compluris de usu | 2.1 |
| atque ratione linguae Latinae, item de uariis atque promiscis | |
| quaestionibus composuit. In his esse praecipui uidentur, | 3.1 |
| quos Graeco titulo πανδέκτας inscripsit, tamquam omne | |
| rerum atque doctrinarum genus continentis. Ibi de his stellis, | 4.1 |
| quae appellantur 'suculae', hoc scriptum est: 'Adeo' inquit | |
| 'ueteres Romani litteras Graecas nesciuerunt et rudes | |
| Graecae linguae fuerunt, ut stellas, quae in capite tauri | |
| sunt, propterea "suculas" appellarint, quod eas Graeci ὑάδας | 5 |
| uocant, tamquam id uerbum Latinum Graeci uerbi inter- | |
| pretamentum sit, quia Graece ὕες, "sues" Latine dicantur. | |
| Sed ὑάδες' inquit 'οὐκ ἀπὸ τῶν ὑῶν, ita ut nostri opici | |
| putauerunt, sed ab eo, quod est ὕειν, appellantur; nam et | |
| cum oriuntur et cum occidunt, tempestates pluuias largos- | 10 |
| que imbres cient. Pluere autem Graeca lingua ὕειν dicitur.' | |
| Haec quidem Tiro in pandectis. Sed enim ueteres nostri | 5.1 |
| non usque eo rupices et agrestes fuerunt, ut stellas hyadas | |
| idcirco 'suculas' nominarent, quod ὕες Latine 'sues' dican- | |
| tur; sed ut, quod Graeci ὑπέρ, nos 'super' dicimus, quod illi | |
| ὕπτιος, nos 'supinus', quod illi ὑφορβός, nos 'subulcus', quod | 5 |
| item illi ὕπνος, nos primo 'sypnus', deinde per 'y' Graecae | |
| Latinaeque <'o'> litterae cognationem 'somnus': sic, quod ab | |
| illis ὑάδες, a nobis primo 'syades', deinde 'suculae' ap- | |
| pellatae. | |
| Stellae autem istae non in capite tauri sunt, ut Tiro | 6.1 |
| dicit—nullum enim uidetur praeter eas stellas tauri caput—, | |
| set eae ita circulo, qui zodiacus dicitur, sitae locataeque | |
| sunt, ut ex earum positu species quaedam et simulacrum | |
| esse uideatur tauri capitis, sicuti ceterae partes et reliqua | 5 |
| imago tauri conformata et quasi depicta est locis regioni- | |
| busque earum stellarum, quas Graeci πλειάδας, nos 'uergilias' | |
| uocamus. |