| Quid 'sororis' ἔτυμον esse dixerit Labeo Antistius et quid 'fratris' | 13.10.pr.1 |
| P. Nigidius. | |
| Labeo Antistius iuris quidem ciuilis disciplinam principali | 1.1 |
| studio exercuit et consulentibus de iure publice responsi- | |
| tauit; <set> ceterarum quoque bonarum artium non expers | |
| fuit et in grammaticam sese atque dialecticam litterasque | |
| antiquiores altioresque penetrauerat Latinarumque uocum | 5 |
| origines rationesque percalluerat eaque praecipue scientia ad | |
| enodandos plerosque iuris laqueos utebatur. Sunt adeo libri | 2.1 |
| post mortem eius editi, qui posteriores inscribuntur, quorum | |
| librorum tres continui, tricesimus octauus et tricesimus | |
| nonus et quadragesimus, pleni sunt id genus rerum ad | |
| enarrandam et inlustrandam linguam Latinam conducen- | 5 |
| tium. Praeterea in libris, quos ad praetoris edictum scripsit, | 3.1 |
| multa posuit pariter lepide atque argute reperta. Sicuti hoc | |
| est, quod in quarto ad edictum libro scriptum legimus: | |
| '"Soror"' inquit 'appellata est, quod quasi seorsum nasci- | |
| tur separaturque ab ea domo, in qua nata est, et in aliam | 5 |
| familiam transgreditur.' | |
| 'Fratris' autem uocabulum P. Nigidius, homo inpense | 4.1 |
| doctus, non minus arguto subtilique ἐτύμῳ interpretatur: | |
| '"Frater"' inquit 'est dictus quasi "fere alter".' |