| Quem M. Varro aptum iustumque esse numerum conuiuarum existi- | 13.11.pr.1 |
| marit; ac de mensis secundis et de bellariis. | |
| Lepidissimus liber est M. Varronis ex satiris Menippeis, | 1.1 |
| qui inscribitur: nescis, quid uesper serus uehat, in quo disserit | |
| de apto conuiuarum numero deque ipsius conuiuii habitu | |
| cultuque. Dicit autem conuiuarum numerum incipere opor- | 2.1 |
| tere a Gratiarum numero et progredi ad Musarum, ut, cum | |
| paucissimi conuiuae sunt, non pauciores sint quam tres, | |
| cum plurimi, non plures quam nouem. 'Nam multos' inquit | 3.1 |
| 'esse non conuenit, quod turba plerumque est turbulenta et | |
| Romae quidem stat, sedet Athenis, nusquam autem cubat. | |
| Ipsum deinde conuiuium constat' inquit 'ex rebus quattuor | |
| et tum denique omnibus suis numeris absolutum est, si belli | 5 |
| homunculi conlecti sunt, si electus locus, si tempus lectum, | |
| si apparatus non neglectus. Nec loquaces autem' inquit 'con- | |
| uiuas nec mutos legere oportet, quia eloquentia in foro et | |
| aput subsellia, silentium uero non in conuiuio, set in cubiculo | |
| esse debet.' Sermones igitur id temporis habendos censet | 4.1 |
| non super rebus anxiis aut tortuosis, sed iucundos atque | |
| inuitabiles et cum quadam inlecebra et uoluptate utiles, ex | |
| quibus ingenium nostrum uenustius fiat et amoenius. 'Quod | 5.1 |
| profecto' inquit 'eueniet, si de id genus rebus ad communem | |
| uitae usum pertinentibus confabulemur, de quibus in foro | |
| atque in negotiis agendis loqui non est otium. Dominum | |
| autem' inquit 'conuiuii esse oportet non tam lautum quam | 5 |
| sine sordibus', et 'In conuiuio legi non omnia debent, sed | |
| ea potissimum, quae simul sint βιωφελῆ et delectent.' | |
| Neque non de secundis quoque mensis, cuiusmodi esse eas | 6.1 |
| oporteat, praecipit. His enim uerbis utitur: 'Bellaria' inquit | |
| 'ea maxime sunt mellita, quae mellita non sunt; πέμμασιν | |
| enim cum πέψει societas infida.' | |
| Quod Varro hoc in loco dixit 'bellaria', ne quis forte in | 7.1 |
| ista uoce haereat, significat id uocabulum omne mensae | |
| secundae genus. Nam quae πέμματα Graeci aut τραγήματα | |
| dixerunt, ea ueteres nostri 'bellaria' appellauerunt. Vina | |
| quoque dulciora est inuenire in comoediis antiquioribus hoc | 5 |
| nomine appellata dictaque esse ea 'Liberi bellaria'. |