| Tribunos plebis prensionem habere, uocationem non habere. | 13.12.pr.1 |
| In quadam epistula Atei Capitonis scriptum legimus | 1.1 |
| Labeonem Antistium legum atque morum populi Romani | |
| iurisque ciuilis doctum adprime fuisse. 'Sed agitabat' inquit | 2.1 |
| 'hominem libertas quaedam nimia atque uecors usque eo, ut | |
| diuo Augusto iam principe et rempublicam obtinente ratum | |
| tamen pensumque nihil haberet, nisi quod iussum sanctum- | |
| que esse in Romanis antiquitatibus legisset', ac deinde | 3.1 |
| narrat, quid idem Labeo per uiatorem a tribunis plebi | |
| uocatus responderit: 'Cum a muliere' inquit 'quadam tribuni | 4.1 |
| plebis aduersum eum aditi <in> Gellianum ad eum misissent, | |
| ut ueniret et mulieri responderet, iussit eum, qui missus | |
| erat, redire et tribunis dicere ius eos non habere neque se | |
| neque alium quemquam uocandi, quoniam moribus maiorum | 5 |
| tribuni plebis prensionem haberent, uocationem non habe- | |
| rent; posse igitur eos uenire et prendi se iubere, sed uocandi | |
| absentem ius non habere.' | |
| Cum hoc in ea Capitonis epistula legissemus, id ipsum | 5.1 |
| postea in M. Varronis rerum humanarum uno et uicesimo | |
| libro enarratius scriptum inuenimus, uerbaque ipsa super ea | |
| re Varronis adscripsimus: 'In magistratu' inquit 'habent alii | 6.1 |
| uocationem, alii prensionem, alii neutrum: uocationem, ut | |
| consules et ceteri, qui habent imperium; prensionem, ut | |
| tribuni plebis et alii, qui habent uiatorem; neque uoca- | |
| tionem neque prensionem, ut quaestores et ceteri, qui neque | 5 |
| lictorem habent neque uiatorem. Qui uocationem habent, | |
| idem prendere, tenere, abducere possunt, et haec omnia, | |
| siue adsunt, quos uocant, siue acciri iusserunt. Tribuni | |
| plebis uocationem habent nullam, neque minus multi im- | |
| periti, proinde atque haberent, ea sunt usi; nam quidam | 10 |
| non modo priuatum, sed etiam consulem in rostra uocari | |
| iusserunt. Ego triumuirum uocatus a P. Porcio tribuno | |
| plebis non iui auctoribus principibus et uetus ius tenui. Item | |
| tribunus cum essem, uocari neminem iussi nec uocatum a | |
| conlega parere inuitum.' | 15 |
| Huius ego iuris, quod M. Varro tradit, Labeonem arbitror | 7.1 |
| uana tunc fiducia, cum priuatus esset, uocatum a tribunis | |
| non isse. Quae, malum, autem ratio fuit uocantibus nolle | 8.1 |
| obsequi, quos confiteare ius habere prendendi? Nam qui | |
| iure prendi potest, etiam in uincula duci potest. Sed quae- | 9.1 |
| rentibus nobis, quam ob causam tribuni, qui haberent sum- | |
| mam coercendi potestatem, ius uocandi non habuerint * * * , | |
| quod tribuni plebis antiquitus creati uidentur non iuri | |
| dicundo nec causis querelisque de absentibus noscendis, sed | 5 |
| intercessionibus faciendis, quibus usus praesens fuisset, ut | |
| iniuria, quae coram fieret, arceretur; ac propterea ius ab- | |
| noctandi ademptum, quoniam, ut uim fieri uetarent, adsi- | |
| duitate eorum et praesentium oculis opus erat. |