| Quod in libris humanarum M. Varronis scriptum est aediles et | 13.13.pr.1 |
| quaestores populi Romani in ius a priuato ad praetorem uocari | |
| posse. | |
| Cum ex angulis secretisque librorum ac magistrorum in | 1.1 |
| medium iam hominum et in lucem fori prodissem, quaesi- | |
| tum esse memini in plerisque Romae stationibus ius publice | |
| docentium aut respondentium, an quaestor populi Romani | |
| ad praetorem in ius uocari posset. Id autem non ex otiosa | 2.1 |
| quaestione agitabatur, sed usus forte natae rei ita erat, ut | |
| uocandus esset in ius quaestor. Non pauci igitur existima- | 3.1 |
| bant ius uocationis in eum praetori non esse, quoniam magi- | |
| stratus populi Romani procul dubio esset et neque uocari | |
| neque, si uenire nollet, capi atque prendi salua ipsius | |
| magistratus maiestate posset. Sed ego, qui tum adsiduus in | 4.1 |
| libris M. Varronis fui, cum hoc quaeri dubitarique animad- | |
| uertissem, protuli unum et uicesimum rerum humanarum, | |
| in quo ita scriptum fuit: 'Qui potestatem neque uocationis | |
| populi uiritim habent neque prensionis, eos magistratus a | 5 |
| priuato in ius quoque uocari est potestas. M. Laeuinus aedilis | |
| curulis a priuato ad praetorem in ius est eductus; nunc | |
| stipati seruis publicis non modo prendi non possunt, sed | |
| etiam ultro submouent populum.' | |
| Hoc Varro in ea libri parte de aedilibus, supra autem in | 5.1 |
| eodem libro quaestores neque uocationem habere neque | |
| prensionem dicit. Vtraque igitur libri parte recitata in Var- | 6.1 |
| ronis omnes sententiam concesserunt, quaestorque in ius ad | |
| praetorem uocatus est. |