| Quid sit 'pomerium.' | 13.14.pr.1 |
| 'Pomerium' quid esset, augures populi Romani, qui libros | 1.1 |
| de auspiciis scripserunt, istiusmodi sententia definierunt: | |
| 'Pomerium est locus intra agrum effatum per totius urbis | |
| circuitum pone muros regionibus certeis determinatus, qui | |
| facit finem urbani auspicii.' Antiquissimum autem pome- | 2.1 |
| rium, quod a Romulo institutum est, Palati montis radicibus | |
| terminabatur. Sed id pomerium pro incrementis reipublicae | |
| aliquotiens prolatum est et multos editosque collis circum- | |
| plexum est. Habebat autem ius proferendi pomerii, qui | 3.1 |
| populum Romanum agro de hostibus capto auxerat. | |
| Propterea quaesitum est ac nunc etiam in quaestione est, | 4.1 |
| quam ob causam ex septem urbis montibus, cum ceteri sex | |
| intra pomerium sint, Auentinus solum, quae pars non | |
| longinqua nec infrequens est, extra pomerium sit, neque id | |
| Seruius Tullius rex neque Sulla, qui proferundi pomerii | 5 |
| titulum quaesiuit, neque postea diuus Iulius, cum pomerium | |
| proferret, intra effatos urbis fines incluserint. | |
| Huius rei Messala aliquot causas uideri scripsit, sed prae- | 5.1 |
| ter eas omnis ipse unam probat, quod in eo monte Remus | |
| urbis condendae gratia auspicauerit auesque inritas habuerit | |
| superatusque in auspicio a Romulo sit: 'Idcirco' inquit | 6.1 |
| 'omnes, qui pomerium protulerunt, montem istum excluse- | |
| runt quasi auibus obscenis ominosum.' | |
| Sed de Auentino monte praetermittendum non putaui, | 7.1 |
| quod non pridem ego in †Elydis, grammatici ueteris, com- | |
| mentario offendi, in quo scriptum erat Auentinum antea, | |
| sicuti diximus, extra pomerium exclusum, post auctore | |
| diuo Claudio receptum et intra pomerii fines obseruatum. | 5 |