| Verba ex libro Messalae auguris, quibus docet, qui sint minores | 13.15.pr.1 |
| magistratus et consulem praetoremque conlegas esse; et quae- | |
| dam alia de auspiciis. | |
| In edicto consulum, quo edicunt, quis dies comitiis cen- | 1.1 |
| turiatis futurus sit, scribitur ex uetere forma perpetua: 'ne | |
| quis magistratus minor de caelo seruasse uelit.' Quaeri | 2.1 |
| igitur solet, qui sint magistratus minores. Super hac re meis | 3.1 |
| uerbis nil opus fuit, quoniam liber M. Messalae auguris de | |
| auspiciis primus, cum hoc scriberemus, forte adfuit. Prop- | 4.1 |
| terea ex eo libro uerba ipsius Messalae subscripsimus. | |
| 'Patriciorum auspicia in duas sunt diuisa potestates. Maxima | |
| sunt consulum, praetorum, censorum. Neque tamen eorum | |
| omnium inter se eadem aut eiusdem potestatis, ideo quod | 5 |
| conlegae non sunt censores consulum aut praetorum, prae- | |
| tores consulum sunt. Ideo neque consules aut praetores | |
| censoribus neque censores consulibus aut praetoribus tur- | |
| bant aut retinent auspicia; at censores inter se, rursus | |
| praetores consulesque inter se et uitiant et obtinent. Prae- | 10 |
| tor, etsi conlega consulis est, neque praetorem neque con- | |
| sulem iure rogare potest, ut quidem nos a superioribus | |
| accepimus aut ante haec tempora seruatum est et ut in | |
| commentario tertio decimo C. Tuditani patet, quia imperium | |
| minus praetor, maius habet consul, et a minore imperio | 15 |
| maius aut maior <a minore> conlega rogari iure non potest. | |
| Nos his temporibus praetore praetores creante ueterum | |
| auctoritatem sumus secuti neque his comitiis in auspicio | |
| fuimus. Censores aeque non eodem rogantur auspicio atque | |
| consules et praetores. Reliquorum magistratuum minora | 20 |
| sunt auspicia. Ideo illi "minores", hi "maiores" magistratus | |
| appellantur. Minoribus creatis magistratibus tributis comi- | |
| tiis magistratus, sed iustus curiata datur lege; maiores | |
| centuriatis comitiis fiunt.' | |
| Ex his omnibus uerbis Messalae manifestum fit, et qui | 5.1 |
| sint magistratus minores et quamobrem minores appellen- | |
| tur. Sed et conlegam esse praetorem consuli docet, quod | 6.1 |
| eodem auspicio creantur. Maiora autem dicuntur auspicia | 7.1 |
| habere, quia eorum auspicia magis rata sunt quam aliorum. |