| Item uerba eiusdem Messalae disserentis aliud esse ad populum loqui, | 13.16.pr.1 |
| aliud cum populo agere; et qui magistratus a quibus auocent | |
| comitiatum. | |
| Idem Messala in eodem libro de minoribus magistratibus | 1.1 |
| ita scripsit: 'Consul ab omnibus magistratibus et comitia- | |
| tum et contionem auocare potest. Praetor et comitiatum | |
| et contionem usquequaque auocare potest nisi a consule. | |
| Minores magistratus nusquam nec comitiatum nec con- | 5 |
| tionem auocare possunt. Ea re, qui eorum primus uocat ad | |
| comitiatum, is recte agit, quia bifariam cum populo agi non | |
| potest nec auocare alius alii potest. Set si contionem habere | |
| uolunt, uti ne cum populo agant, quamuis multi magistratus | |
| simul contionem habere possunt.' Ex his uerbis Messalae | 2.1 |
| manifestum est aliud esse 'cum populo agere', aliud 'con- | |
| tionem habere'. Nam 'cum populo agere' est rogare quid | 3.1 |
| populum, quod suffragiis suis aut iubeat aut uetet, 'con- | |
| tionem' autem 'habere' est uerba facere ad populum sine | |
| ulla rogatione. |