| 'Humanitatem' non significare id, quod uolgus putat, sed eo uoca- | 13.17.pr.1 |
| bulo, qui sinceriter locuti sunt, magis proprie esse usos. | |
| Qui uerba Latina fecerunt quique his probe usi sunt, | 1.1 |
| 'humanitatem' non id esse uoluerunt, quod uolgus existimat | |
| quodque a Graecis φιλανθρωπία dicitur et significat dexteri- | |
| tatem quandam beniuolentiamque erga omnis homines pro- | |
| miscam, sed 'humanitatem' appellauerunt id propemodum, | 5 |
| quod Graeci παιδείαν uocant, nos eruditionem institutionem- | |
| que in bonas artis dicimus. Quas qui sinceriter cupiunt | |
| adpetuntque, hi sunt uel maxime humanissimi. Huius enim | |
| scientiae cura et disciplina ex uniuersis animantibus uni | |
| homini datast idcircoque 'humanitas' appellata est. | 10 |
| Sic igitur eo uerbo ueteres esse usos et cumprimis M. | 2.1 |
| Varronem Marcumque Tullium omnes ferme libri declarant. | |
| Quamobrem satis habui unum interim exemplum promere. | |
| Itaque uerba posui Varronise libro rerum humanarum primo, | 3.1 |
| cuius principium hoc est: 'Praxiteles, qui propter artificium | |
| egregium nemini est paulum modo humaniori ignotus.' | |
| 'Humaniori' inquit non ita, ut uulgo dicitur, facili et tracta- | 4.1 |
| bili et beniuolo, tametsi rudis litterarum sit—hoc enim cum | |
| sententia nequaquam conuenit—, sed eruditiori doctiorique, | |
| qui Praxitelem, quid fuerit, et ex libris et ex historia | |
| cognouerit. | 5 |