| Quid aput M. Catonem significent uerba haec 'inter os atque offam'. | 13.18.pr.1 |
| Oratio est M. Catonis Censorii de aedilibus uitio creatis. Ex | 1.1 |
| ea oratione uerba haec sunt: 'Nunc ita aiunt in segetibus, in | |
| herbis bona frumenta esse. Nolite ibi nimiam spem habere. | |
| Saepe audiui inter os atque offam multa interuenire posse; | |
| uerumuero inter offam atque herbam ibi uero longum inter- | 5 |
| uallum est.' Erucius Clarus, qui praefectus urbi et bis consul | 2.1 |
| fuit, uir morum et litterarum ueterum studiosissimus, ad | |
| Sulpicium Apollinarem scripsit, hominem memoriae nostrae | |
| doctissimum, quaerere sese et petere, uti sibi rescriberet, | |
| quaenam esset eorum uerborum sententia. Tum Apollinaris | 3.1 |
| nobis praesentibus—nam id temporis ego adulescens Romae | |
| sectabar eum discendi gratia—rescripsit Claro ut uiro | |
| erudito breuissime uetus esse prouerbium 'inter os et offam' | |
| idem significans, quod Graecus ille παροιμιώδης uersus: | 5 |
| πολλὰ μεταξὺ πέλει κύλικος καὶ χείλεος ἄκρου. |