* * *
|
13.19.pr.1
|
Versus est notae uetustatis senarius:
|
1.1
|
σοφοὶ τύραννοι τῶν σοφῶν ξυνουσίᾳ.
|
|
Eum uersum Plato in Theaeteto Euripidi esse dicit. Quod
|
2.1
|
quidem nos admodum miramur; nam scriptum eum legimus
|
|
in tragoedia Sophocli, quae inscripta est Αἴας Λοκρός; prior
|
|
autem natus fuit Sophocles quam Euripides.
|
|
Sed etiam ille uersus non minus notus:
|
3.1
|
γέρων γέροντα παιδαγωγήσω σ’ ἐγώ,
|
|
et in tragoedia Sophocli scriptus est, cui titulus est Φθιώ-
|
|
τιδες, et in Bacchis Euripidi.
|
|
Id quoque animaduertimus aput Aeschylum ἐν τῷ πυρ-
|
4.1
|
φόρῳ Προμηθεῖ et aput Euripidem in tragoedia quae inscripta
|
|
est Ἰνώ, eundem esse uersum absque paucis syllabis. Aes-
|
|
chylus sic:
|
|
σιγῶν θ’ ὅπου δεῖ καὶ λέγων τὰ καίρια,
|
5
|
Euripides ita:
|
|
σιγᾶν θ’ ὅπου δεῖ καὶ λέγειν ἵν’ ἀσφαλές.
|
|
Fuit autem Aeschylus non breui antiquior.
|
|