| De genere atque nominibus familiae Porciae. | 13.20.pr.1 |
| Cum in domus Tiberianae bibliotheca sederemus ego et | 1.1 |
| Apollinaris Sulpicius et quidam alii mihi aut illi familiares, | |
| prolatus forte liber est ita inscriptus: M. Catonis Nepotis. | |
| Tum quaeri coeptum est, quisnam is fuisset M. Cato Nepos. | 2.1 |
| Atque ibi adulescens quispiam, quod ex eius sermonibus | 3.1 |
| coniectare potui, non abhorrens a litteris: 'hic' inquit 'est | |
| M. Cato, non cognomento Nepos, sed M. Catonis Censorii ex | |
| filio nepos, qui pater fuit M. Catonis, praetorii uiri, qui bello | |
| ciuili Vticae necem sibi gladio manu sua consciuit, de cuius | 5 |
| uita liber est M. Ciceronis, qui inscribitur laus Catonis, quem | |
| in eodem libro idem Cicero pronepotem fuisse dicit M. Catonis | |
| Censorii. Eius igitur, quem Cicero laudauit, pater hic fuit | 4.1 |
| M. Cato, cuius orationes feruntur inscriptae: M. Catonis | |
| Nepotis.' | |
| Tum Apollinaris, ut mos eius in reprehendendo fuit, | 5.1 |
| placide admodum leniterque: 'laudo' inquit 'te, mi fili, quod | |
| in tantula aetate, etiamsi hunc M. Catonem, de quo nunc | |
| quaeritur, quis fuerit, ignoras, auditiuncula tamen quadam | |
| de Catonis familia aspersus es. Non unus autem, sed con- | 6.1 |
| plures M. illius Catonis Censorii nepotes fuerunt geniti non | |
| eodem patre; duos enim M. ille Cato, qui et orator et censor | 7.1 |
| fuit, filios habuit et matribus diuersos et aetatibus longe | |
| dispares. Nam iam adulescente altero matre eius amissa | 8.1 |
| ipse quoque iam multum senex Saloni clientis sui filiam | |
| uirginem duxit in matrimonium, ex qua natus est ei M. Cato | |
| Salonianus; hoc enim illi cognomentum fuit a Salonio, patre | |
| matris, datum. Ex maiore autem Catonis filio, qui praetor | 9.1 |
| designatus patre uiuo mortuus est et egregios de iuris | |
| disciplina libros reliquit, nascitur hic, de quo quaeritur, | |
| M. Cato M. filius M. nepos. Is satis uehemens orator fuit | 10.1 |
| multasque orationes ad exemplum aui scriptas reliquit et | |
| consul cum Q. Marcio Rege fuit inque eo consulatu in | |
| Africam profectus in ea prouincia mortem obit. Sed is non, | 11.1 |
| ita ut dixisti, M. Catonis, praetorii uiri, qui se Vticae occidit | |
| et quem Cicero laudauit, pater fuit, nec, quia hic nepos | |
| Catonis Censorii, ille autem pronepos fuit, propterea neces- | |
| sum est patrem hunc ei fuisse. Hic enim nepos, cuius haec | 12.1 |
| modo prolata oratio est, filium quidem M. Catonem habuit; | |
| sed non eum, qui Vticae perit, sed qui, cum aedilis curulis et | |
| praetor fuisset, in Galliam Narbonensem profectus ibi uita | |
| functus est. Ex altero autem illo Censorii filio longe natu | 13.1 |
| minore, quem Salonianum esse appellatum dixi, duo nati | |
| sunt L. Cato et M. Cato. Is M. Cato tribunus plebis fuit et | 14.1 |
| praeturam petens mortem obiit, ex eoque natus est M. Cato | |
| praetorius, qui se bello ciuili Vticae interemit, de cuius uita | |
| laudibusque cum M. Tullius scriberet, pronepotem eum | |
| Catonis Censorii dixit fuisse. Videtis igitur hanc partem | 15.1 |
| familiae, quae ex minore Catonis filio progenita est, non | |
| solum generis ipsius tramitibus, sed temporum quoque | |
| spatio differre; nam quia ille Salonianus in extrema patris | |
| aetate, sicuti dixi, natus fuit, prognati quoque ab eo ali- | 5 |
| quanto posteriores fuerunt, quam qui a maiore fratre eius | |
| geniti erant. Hanc temporum differentiam facile animad- | 16.1 |
| uertetis ex hac ipsa oratione, cum eam legetis.' | |
| Haec Sulpicius Apollinaris audientibus nobis dixit. Quae | 17.1 |
| postea ita esse, uti dixerat, cognouimus, cum et laudationes | |
| funebres et librum commentarium de familia Porcia legeremus. |