| Quod a scriptoribus elegantissimis maior ratio habita sit sonitus | 13.21.pr.1 |
| uocum atque uerborum iucundioris, quae a Graecis εὐφωνία dicitur, | |
| quam regulae disciplinaeque, quae a grammaticis reperta est. | |
| Interrogatus est Probus Valerius, quod ex familiari eius | 1.1 |
| quodam conperi, 'has'ne 'urbis' an 'has urbes' et 'hanc | |
| turrim' an 'hanc turrem' dici oporteret. 'Si aut uersum' | |
| inquit 'pangis aut orationem solutam struis atque ea uerba | |
| tibi dicenda sunt, non finitiones illas praerancidas neque | 5 |
| fetutinas grammaticas spectaueris, sed aurem tuam inter- | |
| roga, quo quid loco conueniat dicere; quod illa suaserit, id | |
| profecto erit rectissimum.' Tum is, qui quaesierat: 'quonam | 2.1 |
| modo' inquit 'uis aurem meam interrogem?' Et Probum ait | 3.1 |
| respondisse: 'Quo suam Vergilius percontatus est, qui diuer- | |
| sis in locis "urbis" et "urbes" dixit arbitrio consilioque usus | |
| auris. Nam in primo georgicon, quem ego' inquit 'librum | 4.1 |
| manu ipsius correctum legi, "urbis" per "i" litteram scripsit. | |
| Verba e uersibus eius haec sunt: | |
| urbisne inuisere, Caesar, | |
| terrarumque uelis curam. | 5 |
| Verte enim et muta, ut "urbes" dicas: insubidius nescio quid | |
| facies et pinguius. Contra in tertio Aeneidis "urbes" dixit per | 5.1 |
| "e" litteram: | |
| centum urbes habitant magnas. | |
| Hic item muta, ut "urbis" dicas: nimis exilis uox erit et | |
| exsanguis; tanta quippe iuncturae differentia est in con- | 5 |
| sonantia uocum proximarum. Praeterea idem Vergilius "tur- | 6.1 |
| rim" dixit, non "turrem", et "securim", non "securem": | |
| turrim in praecipiti stantem | |
| et | |
| incertam excussit ceruice securim. | 5 |
| Quae sunt, opinor, iucundioris gracilitatis, quam si suo | |
| utrumque loco per "e" litteram dicas.' At ille, qui inter- | 7.1 |
| rogauerat, rudis profecto et aure agresti homo: 'cur' inquit | |
| 'aliud alio in loco potius rectiusque esse dicas, non sane | |
| intellego.' Tum Probus iam commotior: 'noli' inquit 'igitur | 8.1 |
| laborare, utrum istorum debeas dicere, "urbis" an "urbes". | |
| Nam cum id genus sis, quod uideo, ut sine iactura tua pecces, | |
| nihil perdes, utrum dixeris.' | |
| His tum uerbis Probus et hac fini hominem dimisit, ut | 9.1 |
| mos eius fuit erga indociles, prope inclementer. Nos autem | 10.1 |
| aliud quoque postea consimiliter a Vergilio duplici modo | |
| scriptum inuenimus. Nam et 'tres' et 'tris' posuit eodem in | |
| loco ea iudicii subtilitate, ut si aliter dixeris mutauerisque | |
| et aliquid tamen auris habeas, sentias suauitatem sonitus | 5 |
| claudere. Versus ex decimo hi sunt: | 11.1 |
| tres quoque Threicios Boreae de gente suprema | |
| et tris, quos Idas pater et patria Ismara mittit. | |
| 'Tres' illic, 'tris' hic; pensicula utrumque modulareque: re- | |
| peries suo quidque in loco sonare aptissime. Sed in illo | 12.1 |
| quoque itidem Vergilii uersu: | |
| haec finis Priami fatorum, | |
| si mutes 'haec' et 'hic finis' dicas, durum atque absonum | |
| erit, respuentque aures, quod mutaueris. Sicut illud contra | 5 |
| eiusdem Vergilii insuauius facias, si mutes: | |
| quem das finem, rex magne, laborum? | |
| Nam si ita dicas: 'quam das finem', iniucundum nescio quo | |
| pacto et laxiorem uocis sonum feceris. | |
| Ennius item 'rectos cupressos' dixit contra receptum | 13.1 |
| uocabuli genus hoc uersu: | |
| capitibus nutantis pinos rectosque cupressos. | |
| Firmior ei, credo, et uiridior sonus esse uocis uisus est | |
| 'rectos' dicere 'cupressos' quam 'rectas'. Contra uero idem | 14.1 |
| Ennius in annali duodeuicesimo 'aere fulua' dixit, non | |
| 'fuluo', non ob id solum, quod Homerus ἠέρα βαθεῖαν dicit, | |
| sed quod hic sonus, opinor, uocabilior est uisus et amoenior. | |
| Sicuti Marco etiam Ciceroni mollius teretiusque uisum in | 15.1 |
| quinta in Verrem 'fretu' scribere quam 'freto': 'Perangusto' | |
| inquit 'fretu diuisa'. Erat enim crassius uetustiusque | |
| 'perangusto freto' dicere. Itidem in secunda simili usus | 16.1 |
| modulamine 'manifesto peccatu' inquit, non 'peccato'; hoc | |
| enim scriptum in uno atque in altero antiquissimae fidei | |
| libro Tironiano repperi. Verba sunt Ciceronis haec: 'Nemo | 17.1 |
| ita uiuebat, ut nulla eius uitae pars summae turpitudinis | |
| esset expers, nemo ita in manifesto peccatu tenebatur, ut, | |
| cum inpudens fuisset in facto, tum inpudentior uideretur, si | |
| negaret.' | 5 |
| Huius autem uocis cum elegantior hoc in loco sonus est, | 18.1 |
| tum ratio certa et probata est. 'Hic' enim 'peccatus', quasi | 19.1 |
| 'peccatio', recte Latineque dicitur, sicut 'hic incestus' non | |
| qui admisit, sed quod admissum est, et 'hic tributus', quod | |
| 'tributum' nos dicimus, a plerisque ueterum dicta sunt. 'Hic' | |
| quoque 'adlegatus' et 'hic arbitratus' pro <'adlegatione' | 5 |
| proque> 'arbitratione' dicuntur, qua ratione seruata 'arbi- | |
| tratu' et 'adlegatu meo' dicimus. Sic igitur 'in manifesto | 20.1 |
| peccatu' dixit, ut 'in manifesto incestu' ueteres dixerunt, | |
| non quin Latinum esset 'peccato' dicere, sed quia in loco | |
| isto positum subtilius ad aurem molliusque est. | |
| Lucretius aeque auribus inseruiens 'funem' feminino | 21.1 |
| genere appellauit in hisce uersibus: | |
| haut, <ut> opinor, enim mortalia saecla superne | |
| aurea de caelo demisit funis in arua, | |
| cum dicere usitatius manente numero posset: | 5 |
| aureus e caelo demisit funis in arua. | |
| Sacerdotes quoque feminas M. Cicero 'antistitas' dicit, | 22.1 |
| non secundum grammaticam legem 'antistites'. Nam cum | |
| insolentias uerborum a ueteribus dictorum plerumque re- | |
| spueret, huius tamen uerbi in ea parte sonitu delectatus: | |
| 'Sacerdotes' inquit 'Cereris atque illius fani antistitae.' | 5 |
| Vsque adeo in quibusdam neque rationem uerbi neque | 23.1 |
| consuetudinem, sed solam aurem secuti sunt suis uerba | |
| modulis pensitantem. 'Quod qui non sentiunt,' inquit idem | 24.1 |
| ipse M. Cicero, cum de numerosa et apta oratione dissereret, | |
| 'quas auris habeant aut quid in his hominis simile sit, | |
| nescio.' | |
| Illud uero cumprimis apud Homerum ueteres grammatici | 25.1 |
| adnotauerunt, quod, cum dixisset quodam in loco κολοιούς | |
| τε ψῆράς τε, alio in loco non ψηρῶν, set ψαρῶν dixit: | |
| τῶν δ’ ὥς τε ψαρῶν νέφος ἔρχεται ἠὲ κολοιῶν, | |
| secutus non communem, sed propriam in quoque uocis situ | 5 |
| iucunditatem; nam si alterum in alterius loco ponas, utrum- | |
| que feceris sonitu insuaue. |