| Verba Titi Castricii rhetoris ad discipulos adulescentes de uestitu | 13.22.pr.1 |
| atque calciatu non decoro. | |
| T. Castricius, rhetoricae disciplinae doctor, qui habuit | 1.1 |
| Romae locum principem declamandi ac docendi, summa uir | |
| auctoritate grauitateque et a diuo Hadriano in mores atque | |
| litteras spectatus, cum me forte praesente—usus enim sum | |
| eo magistro—discipulos quosdam suos senatores uidisset | 5 |
| die feriato tunicis et lacernis indutos et gallicis calciatos: | |
| 'equidem' inquit 'maluissem uos togatos esse; <si> pigitum | |
| est, cinctos saltem esse et paenulatos. Sed si hic uester | |
| huiusmodi uestitus de multo iam usu ignoscibilis est, sole- | |
| atos tamen uos, populi Romani senatores, per urbis uias | 10 |
| ingredi nequaquam decorum est, non hercle uobis minus, | |
| quam illi tum fuit, cui hoc M. Tullius pro turpi crimine | |
| obiectauit.' | |
| Haec me audiente Castricius et quaedam alia ad eam rem | 2.1 |
| conducentia Romane et seuere dixit. Plerique autem ex his, | 3.1 |
| qui audierant, requirebant, cur 'soleatos' dixisset, qui galli- | |
| cas, non soleas, haberent. Sed Castricius profecto scite atque | 4.1 |
| incorrupte locutus est: omnia enim ferme id genus, quibus | 5.1 |
| plantarum calces tantum infimae teguntur, cetera prope | |
| nuda et teretibus habenis uincta sunt, 'soleas' dixerunt, non- | |
| numquam uoce Graeca 'crepidulas'. 'Gallicas' autem uerbum | 6.1 |
| esse opinor nouum non diu ante aetatem M. Ciceronis usur- | |
| pari coeptum, itaque ab eo ipso positum est in secunda | |
| Antonianarum: 'Cum gallicis' inquit 'et lacerna cucurristi.' | |
| Neque in ea significatione id apud quemquam alium scri- | 7.1 |
| ptum lego grauioris dumtaxat auctoritatis scriptorem; sed, | |
| ut dixi, 'crepidas' et 'crepidulas' prima syllaba correpta id | |
| genus calciamentum appellauerunt, quod Graeci κρηπῖδας | |
| uocant, eiusque calciamenti sutores 'crepidarios' dixerunt. | 5 |
| Sempronius Asellio in libro rerum gestarum XIV: 'Crepi- | 8.1 |
| darium' inquit 'cultellum rogauit a crepidario sutore.' |