| * * * | 13.23.pr.1 |
| Conprecationes deum inmortalium, quae ritu Romano | 1.1 |
| fiunt, expositae sunt in libris sacerdotum populi Romani et | |
| in plerisque antiquis orationibus. In his scriptum est: 'Luam | 2.1 |
| Saturni, Salaciam Neptuni, Horam Quirini, Virites Quirini, | |
| Maiam Volcani, Heriem Iunonis, Moles Martis Nerienemque | |
| Martis.' Ex quibus id, quod postremum posui, sic plerosque | 3.1 |
| dicere audio, ut primam in eo syllabam producant, quo | |
| Graeci modo dicunt Νηρεΐδας. Sed qui proprie locuti sunt, | |
| primam correptam dixerunt, tertiam produxerunt. Est enim | 4.1 |
| rectus casus eius uocabuli, sicut in libris ueterum scriptum | |
| est, 'Nerio', quamquam M. Varro in satura Menippea, quae | |
| inscribitur Σκιομαχία, non 'Nerio', sed 'Nerienes' uocatiue | |
| dicit in his uersibus: | 5 |
| te Anna ac Peranna, Panda Cela, te Pales, | |
| Nerienes <et> Minerua, Fortuna ac Ceres. | |
| Ex quo nominandi quoque casum eundem fieri necessum | 5.1 |
| est. Sed Nerio a ueteribus sic declinabatur quasi Anio: nam | 6.1 |
| perinde ut 'Anienem', sic 'Nerienem' dixerunt tertia syllaba | |
| producta. Id autem, siue 'Nerio' siue 'Nerienes' est, Sabinum | 7.1 |
| uerbum est, eoque significatur uirtus et fortitudo. Itaque ex | 8.1 |
| Claudiis, quos a Sabinis oriundos accepimus, qui erat egregia | |
| atque praestanti fortitudine, 'Nero' appellatus est. Sed id | 9.1 |
| Sabini accepisse a Graecis uidentur, qui uincula et firma- | |
| menta membrorum νεῦρα dicunt, unde nos quoque Latine | |
| 'neruos' appellamus. Nerio igitur Martis uis et potentia et | 10.1 |
| maiestas quaedam esse Martis demonstratur. | |
| Plautus autem in Truculento coniugem esse Nerienem | 11.1 |
| Martis dicit, atque id sub persona militis in hoc uersu: | |
| Mars peregre adueniens salutat Nerienem uxorem suam. | |
| Super ea re audiui non incelebrem hominem dicere nimis | 12.1 |
| comice Plautum inperito et incondito militi falsam nouam- | |
| que opinionem tribuisse, ut Nerienem coniugem esse Martis | |
| putaret. Sed id perite magis quam comice dictum intelleget, | 13.1 |
| qui leget Cn. Gellii annalem tertium, in quo scriptum est | |
| Hersiliam, cum apud T. Tatium uerba faceret pacemque | |
| oraret, ita precatam esse: 'Neria Martis, te obsecro, pacem | |
| da, te uti liceat nuptiis propriis et prosperis uti, quod de tui | 5 |
| coniugis consilio contigit, uti nos itidem integras raperent, | |
| unde liberos sibi et suis, posteros patriae pararent.' 'De tui' | 14.1 |
| inquit 'coniugis consilio' Martem scilicet significans; per | |
| quod apparet non esse id poetice a Plauto dictum, sed eam | |
| quoque traditionem fuisse, ut Nerio a quibusdam uxor esse | |
| Martis diceretur. Inibi autem animaduertendum est, quod | 15.1 |
| Gellius 'Neria' dicit per 'a' litteram, non 'Nerio' neque | |
| 'Nerienes'. Praeter Plautum etiam praeterque Gellium | 16.1 |
| Licinius Imbrex, uetus comoediarum scriptor, in fabula, | |
| quae Neaera inscripta est, ita scripsit: | |
| nolo ego Neaeram te uocent, set Nerienem, | |
| cum quidem Mauorti es in conubium data. | 5 |
| Ita autem se numerus huiusce uersus habet, ut tertia in eo | 17.1 |
| nomine syllaba contra quam supra dictum est corripienda | |
| sit; cuius sonitus quanta aput ueteres indifferentia sit, | |
| notius est, quam ut plura in id uerba sumenda sint. Ennius | 18.1 |
| autem in primo annali in hoc uersu: | |
| Nerienem Mauortis et Herem, | |
| si, quod minime solet, numerum seruauit, primam syllabam | |
| intendit, tertiam corripuit. | 5 |
| Ac ne id quidem praetermittendum puto, cuicuimodi est, | 19.1 |
| quod in commentario quodam Seruii Claudii scriptum in- | |
| uenimus, 'Nerio' dictum quasi 'Neirio', hoc est sine ira et | |
| cum placiditate, ut eo nomine mitem tranquillumque fieri | |
| Martem precemur; 'ne' enim particula, ut apud Graecos, ita | 5 |
| plerumque in Latina quoque lingua priuatiuast. |