| * * * | 13.24.pr.1 |
| M. Cato consularis et censorius publicis iam priuatisque | 1.1 |
| opulentis rebus uillas suas inexcultas et rudes ne tectorio | |
| quidem praelitas fuisse dicit ad annum usque aetatis suae | |
| septuagesimum. Atque ibi postea his uerbis utitur: 'Neque | |
| mihi' inquit 'aedificatio neque uasum neque uestimentum | 5 |
| ullum est manupretiosum neque pretiosus seruus neque | |
| ancilla. Si quid est,' inquit 'quod utar, utor; si non est, egeo. | |
| Suum cuique per me uti atque frui licet.' Tum deinde addit: | |
| 'Vitio uertunt, quia multa egeo; at ego illis, quia nequeunt | |
| egere.' Haec mera ueritas Tusculani hominis egere se | 2.1 |
| multis rebus et nihil tamen cupere dicentis plus hercle | |
| promouet ad exhortandam parsimoniam sustinendamque | |
| inopiam quam Graecae istorum praestigiae philosophari | |
| sese dicentium umbrasque uerborum inanes fingentium, | 5 |
| qui se nihil habere et nihil tamen egere ac nihil cupere | |
| dicunt, cum et habendo et egendo et cupiendo ardeant. |