| Quaesitum tractatumque, quid sint 'manubiae'; atque inibi dicta | 13.25.pr.1 |
| quaedam de ratione utendi uerbis pluribus idem significantibus. | |
| In fastigiis fori Traiani simulacra sunt sita circumundique | 1.1 |
| inaurata equorum atque signorum militarium, subscriptum- | |
| que est: 'ex manubiis'. Quaerebat Fauorinus, cum in area | 2.1 |
| fori ambularet et amicum suum consulem opperiretur | |
| causas pro tribunali cognoscentem nosque tunc eum | |
| sectaremur, quaerebat, inquam, quid nobis uideretur signi- | |
| ficare proprie 'manubiarum' illa inscriptio. Tum quispiam, | 3.1 |
| qui cum eo erat, homo in studiis doctrinae multi atque | |
| celebrati nominis: '"ex manubiis"' inquit 'significat "ex | |
| praeda"; manubiae enim dicuntur praeda, quae manu capta | |
| est.' 'Etiamsi' inquit Fauorinus 'opera mihi princeps et | 4.1 |
| prope omnis in litteris disciplinisque Graecis sumpta est, | |
| non usque eo tamen infrequens sum uocum Latinarum, quas | |
| subsiciuo aut tumultuario studio colo, ut hanc ignorem | |
| manubiarum interpretationem uulgariam, quod esse dican- | 5 |
| tur manubiae praeda. Sed quaero, an M. Tullius, uerborum | |
| homo diligentissimus, in oratione, quam dixit de lege agraria | |
| Kalendis Ianuariis contra Rullum, inani et inlepida gemina- | |
| tione iunxerit "manubias" et "praedam", si duo haec uerba | |
| idem significant neque ulla re aliqua dissident?' Atque, ut | 5.1 |
| erat Fauorinus egregia uel diuina quadam memoria, uerba | |
| ipsa M. Tulli statim dixit. Ea nos hic adscripsimus: 'Prae- | 6.1 |
| dam, manubias, sectionem, castra denique Cn. Pompei | |
| sedente imperatore decemuiri uendent'; et infra itidem duo | |
| haec simul iunctim posita dixit: 'Ex praeda, ex manubiis, | |
| ex auro coronario.' Ac deinde ad eum conuertit, qui manu- | 7.1 |
| bias esse praedam dixerat, et: 'uideturne tibi' inquit 'utro- | |
| que in loco M. Cicero duobus uerbis idem, sicuti tu putas, | |
| significantibus inepte et frigide esse usus ac tali ioco dignus, | |
| quali apud Aristophanen, facetissimum comicorum, Euri- | 5 |
| pides Aeschylum insectatus est, cum ait: | |
| δὶς ταὐτὸν ἡμῖν εἶπεν ὁ σοφὸς Αἰσχύλος. | |
| ἥκω γὰρ εἰς γῆν, φησί, καὶ κατέρχομαι· | |
| ἥκω δὲ ταὐτόν ἐστι τῷ κατέρχομαι. | |
| νὴ τὸν Δί’, ὥσπερ γ’ εἴ τις εἴποι γείτονι· | 10 |
| χρῆσον σὺ μάκτραν, εἰ δὲ βούλει, κάρδοπον?' | |
| 'Nequaquam uero' inquit ille 'talia uidentur, quale est | 8.1 |
| μάκτρα et κάρδοπος, quae uel a poetis uel oratoribus Graecis | |
| nostrisque celebrandae et ornandae rei gratia duobus eadem | |
| pluribusue nominibus frequentantur.' | |
| 'Quid igitur' inquit Fauorinus 'ualet haec repetitio in- | 9.1 |
| stauratioque eiusdem rei sub alio nomine in "manubiis" et | |
| in "praeda"? num ornat, ut alioqui solet, orationem? num | |
| eam modulatiorem aptioremque reddit? num onerandi uel | |
| exprobrandi criminis causa exaggerationem aliquam speci- | 5 |
| osam facit? sicut in libro eiusdem M. Tulli, qui de constituendo | |
| accusatore est, una eademque res pluribus uerbis uehementer | |
| atque atrociter dicitur: "Sicilia tota, si una uoce loqueretur, | |
| hoc diceret: 'quod auri, quod argenti, quod ornamentorum | |
| in meis urbibus, sedibus, delubris fuit'." Nam cum urbes | 10 |
| semel totas dixisset, sedes delubraque addidit, quae sunt | |
| ipsa quoque in urbibus. Item in eodem libro simili modo: | 10.1 |
| "Siciliam" inquit "prouinciam C. Verres per triennium de- | |
| populatus esse, Siculorum ciuitates uastasse, domos exina- | |
| nisse, fana spoliasse dicitur." Ecquid uidetur, cum Siciliam | 11.1 |
| prouinciam dixerit atque insuper etiam ciuitates addiderit, | |
| domos etiam et fana, quae infra posuit, conprehendisse? | |
| Verba haec item multa atque uaria: "depopulatus esse, | |
| uastasse, exinanisse, spoliasse", nonne unam et eandem uim | 5 |
| in sese habent? Sane. Sed quia cum dignitate orationis et | |
| cum graui uerborum copia dicuntur, quamquam eadem fere | |
| sint et ex una sententia cooriantur, plura tamen esse existi- | |
| mantur, quoniam et aures et animum saepius feriunt. | |
| 'Hoc ornatus genus in crimine uno uocibus multis atque | 12.1 |
| saeuis extruendo ille iam tunc M. Cato antiquissimus in ora- | |
| tionibus suis celebrauit, sicut in illa, quae inscripta est de | |
| decem hominibus, cum Thermum accusauit, quod decem | |
| liberos homines eodem tempore interfecisset, hisce uerbis | 5 |
| eandem omnibus rem significantibus usus est, quae quoniam | |
| sunt eloquentiae Latinae tunc primum exorientis lumina | |
| quaedam sublustria, libitum est ea mihi ἀπομνημονεύειν: | |
| "Tuum nefarium facinus peiore facinore operire postulas, | |
| succidias humanas facis, tantam trucidationem facis, decem | 10 |
| funera facis, decem capita libera interficis, decem hominibus | |
| uitam eripis indicta causa, iniudicatis, indemnatis." Item | 13.1 |
| M. Cato in orationis principio, quam dixit in senatu pro | |
| Rodiensibus, cum uellet res nimis prosperas dicere, tribus | |
| uocabulis idem sentientibus dixit. Verba eius haec sunt: | 14.1 |
| "Scio solere plerisque hominibus in rebus secundis atque | |
| prolixis atque prosperis animum excellere atque superbiam | |
| atque ferociam augescere." Itidem Cato ex originum VII in | 15.1 |
| oratione, quam contra Seruium Galbam dixit, conpluribus | |
| uocabulis super eadem re usus est: "Multa me dehortata | |
| sunt huc prodire, anni, aetas, uox, uires, senectus; uerum | |
| enimuero cum tantam rem peragier arbitrarer," * * * . | 5 |
| 'Sed ante omnis apud Homerum eiusdem rei atque senten- | 16.1 |
| tiae luculenta exaggeratio est: | |
| Ἕκτορα δ’ ἐκ βελέων ὕπαγε Ζεὺς ἔκ τε κονίης | |
| ἔκ τ’ ἀνδροκτασίης ἔκ θ’ αἵματος ἔκ τε κυδοιμοῦ. | |
| Item in alio uersu: | 5 |
| ὑσμῖναί τε μαχαί τε φόνοι τ’ ἀνδροκτασίαι τε. | |
| Nam cum omnia ista utrobique multa et cognominata nihil | 17.1 |
| plus demonstrent quam proelium, huius tamen rei uaria | |
| facies delectabiliter ac decore multis uariisque uerbis de- | |
| picta est. Neque non illa quoque aput eundem poetam una in | 18.1 |
| duobus uerbis sententia cum egregia ratione repetita est: | |
| Idaeus enim, cum inter Aiacem et Hectorem decertantes | |
| armis intercederet, his ad eos uerbis usus est: | |
| μηκέτι, παῖδε φίλω, πολεμίζετε μηδὲ μάχεσθε, | 5 |
| in quo uersu non oportet uideri alterum uerbum idem, quod | 19.1 |
| superius, significans supplendi numeri causa extrinsecus | |
| additum et consarcinatum. Est enim hoc inane admodum et | |
| futtile. Sed cum in iuuenibus gloriae studio flagrantibus per- | |
| uicaciam ferociamque et cupidinem pugnae leniter tamen ac | 5 |
| placide obiurgaret, atrocitatem rei et culpam perseuerandi | |
| bis idem dicendo alio atque alio uerbo auxit inculcauitque, | |
| duplexque eadem conpellatio admonitionem facit instan- | |
| tiorem. Ne illa quidem significationis eiusdem repetitio ignaua | 20.1 |
| et frigida uideri debet: | |
| μνηστῆρες δ’ ἄρα Τηλεμάχῳ θάνατόν τε μόρον τε | |
| ἤρτυον, | |
| quod bis idem: θάνατον et μόρον dixerit; indignitas enim | 5 |
| moliendae tam acerbae tamque iniustae necis miranda | |
| mortis iteratione defleta est. Ceterum quis tam obtunso | 21.1 |
| ingeniost, quin intellegat: | |
| βάσκ’ ἴθι, οὖλε Ὄνειρε, | |
| et | |
| βάσκ’ ἴθι, Ἶρι ταχεῖα, | 5 |
| uerba idem duo significantia non frustra posita esse ἐκ | |
| παραλλήλων, ut quidam putant, sed hortamentum esse acre | |
| imperatae celeritatis? | |
| 'Verba quoque illa M. Ciceronis in L. Pisonem trigemina, | 22.1 |
| etiamsi durae auris hominibus non placent, non uenustatem | |
| modo numeris quaesiuerunt, sed figuram simulationemque | |
| oris pluribus simul uocibus uerberauerunt: "Vultus denique" | 23.1 |
| inquit "totus, qui sermo quidam tacitus mentis est, hic in | |
| fraudem homines impulit, hic eos, quibus erat ignotus, | |
| decepit, fefellit, induxit." Quid igitur simile est' inquit | 24.1 |
| 'apud eundem in "praeda" et "manubiis"? Nihil profecto | |
| istiusmodi. Nam neque ornatius fit additis manubiis neque | 25.1 |
| exaggeratius modulatiusue; sed aliud omnino "praeda" est, | |
| ut in libris rerum uerborumque ueterum scriptum est, aliud | |
| "manubiae". Nam praeda dicitur corpora ipsa rerum, quae | 26.1 |
| capta sunt, manubiae uero appellatae sunt pecunia a quae- | |
| store ex uenditione praedae redacta. Vtrumque ergo dixit | 27.1 |
| M. Tullius cumulandae inuidiae gratia decemuiros ablaturos | |
| persecuturosque: et praedam, quae nondum esset uenun- | |
| data, et pecuniam, quae ex uenditione praedae percepta | |
| esset. | 5 |
| 'Itaque haec inscriptio, quam uidetis: "ex manubiis", non | 28.1 |
| res corporaque ipsa praedae demonstrat—nihil enim captum | |
| est horum a Traiano ex hostibus—, sed facta esse haec con- | |
| parataque "ex manubiis", id est ex pecunia praedaticia, | |
| declarat. Manubiae enim sunt, sicuti iam dixi, non praeda, | 29.1 |
| sed pecunia per quaestorem populi Romani ex praeda | |
| uendita contracta. Quod "per quaestorem" autem dixi, intel- | 30.1 |
| legi nunc oportet praefectum aerario significari. Nam cura | |
| aerarii a quaestoribus ad praefectos translata est. Est | 31.1 |
| tamen nonnusquam inuenire ita scripsisse quosdam non | |
| ignobiles scriptores, ut aut temere et incuriose "praedam" | |
| pro "manubiis" et "manubias" pro "praeda" posuerint aut | |
| tropica quadam figura mutationem uocabuli fecerint, quod | 5 |
| facere concessum est scite id periteque facientibus. Sed | 32.1 |
| enim, qui proprie atque signate locuti sunt, sicut hoc in loco | |
| M. Tullius, manubias pecuniam dixerunt.' |