| Verba P. Nigidii, quibus dicit in nomine Valeri in casu uocandi | 13.26.pr.1 |
| primam syllabam acuendam esse; et item alia ex eiusdem uerbis | |
| ad rectam scripturam pertinentia. | |
| P. Nigidii uerba sunt ex commentariorum grammaticorum | 1.1 |
| uicesimo quarto, hominis in disciplinis doctrinarum omnium | |
| praecellentis: 'Deinde' inquit 'uoculatio qui poterit seruari, | |
| si non sciemus in nominibus, ut "Valeri", utrum interro- | |
| gandi an uocandi sint? Nam interrogandi secunda syllaba | 5 |
| superiore tonost quam prima, deinde nouissima deicitur; at | |
| in casu uocandi summo tonost prima, deinde gradatim | |
| descendunt.' Sic quidem Nigidius dici praecipit. Sed si quis | 2.1 |
| nunc Valerium appellans in casu uocandi secundum id | |
| praeceptum Nigidii acuerit primam, non aberit, quin ride- | |
| atur. 'Summum' autem 'tonum' προσῳδίαν acutam dicit et, | 3.1 |
| quem accentum nos dicimus, 'uoculationem' appellat et | |
| 'casum interrogandi' eum dicit, quem nunc nos genetiuum | |
| dicimus. | |
| Id quoque in eodem libro Nigidiano animaduertimus: 'Si | 4.1 |
| "huius"' inquit '"amici" uel "huius magni" scribas, unum | |
| "i" facito extremum; sin uero "hi magnei", "hi amicei" casu | |
| multitudinis recto, tum ante "i" scribendum erit "e", atque id | |
| ipsum facies in similibus.' Item: 'si "huius terrai" scribas, "i" | 5 |
| littera sit extrema, si "huic terrae", per "e" scribendum est.' | |
| Item: '"mei" qui scribit in casu interrogandi, uelut cum | |
| dicimus "mei studiosus", per "i" unum scribat, non per "e"; at | |
| cum "mihei", tum per "e" et "i" scribendum est, quia dandi | |
| casus est.' Haec nos auctoritate doctissimi hominis adducti | 5.1 |
| propter eos, qui harum quoque rerum scientiam quaerunt, | |
| non praetermittenda existimauimus. |