| De uersibus, quos Vergilius sectatus uidetur, Homeri ac Partheni. | 13.27.pr.1 |
| Partheni poetae uersus est: | 1.1 |
| Γλαύκῳ καὶ Νηρεῖ καὶ εἰναλίῳ Μελικέρτῃ. | |
| Eum uersum Vergilius aemulatus est itaque fecit duobus | 2.1 |
| uocabulis uenuste inmutatis parem: | |
| Glauco et Panopeae et Inoo Melicertae. | |
| Sed illi Homerico non sane re parem neque similem fecit; | 3.1 |
| esse enim uidetur Homeri simplicior et sincerior, Vergilii | |
| autem νεωτερικώτερος et quodam quasi ferumine inmisso | |
| fucatior: | |
| Ταῦρον δ’ Ἀλφειῷ, ταῦρον δὲ Ποσειδάωνι. | 5 |
| Taurum Neptuno, taurum tibi, pulcher Apollo. |