| De sententia Panaetii philosophi, quam scripsit in libro de officiis | 13.28.pr.1 |
| secundo, qua hortatur, ut homines ad cauendas iniurias in omni | |
| loco intenti paratique sint. | |
| Legebatur Panaetii philosophi liber de officiis secundus ex | 1.1 |
| tribus illis inclitis libris, quos M. Tullius magno cum studio | |
| maximoque opere aemulatus est. Ibi scriptum est cum multa | 2.1 |
| alia ad bonam frugem ducentia, tum uel maxime, quod esse | |
| haerereque in animo debet. Id autem est ad hanc ferme | 3.1 |
| sententiam: 'Vita' inquit 'hominum, qui aetatem in medio | |
| rerum agunt ac sibi suisque esse usui uolunt, negotia peri- | |
| culaque ex inprouiso adsidua et prope cotidiana fert. Ad ea | |
| cauenda atque declinanda perinde esse oportet animo prom- | 5 |
| pto semper atque intento, ut sunt athletarum, qui pancrati- | |
| astae uocantur. Nam sicut illi ad certandum uocati proiectis | 4.1 |
| alte brachiis consistunt caputque et os suum manibus op- | |
| positis quasi uallo praemuniunt membraque eorum omnia, | |
| priusquam pugna mota est, aut ad uitandos ictus cauta | |
| sunt aut ad faciendos parata: ita animus atque mens uiri | 5 |
| prudentis aduersus uim et petulantias iniuriarum omni in | |
| loco atque in tempore prospiciens debet esse, erecta, ardua, | |
| saepta solide, expedita, numquam coniuens, nusquam | |
| aciem suam flectens, consilia cogitationesque contra fortunae | |
| uerbera contraque insidias iniquorum quasi brachia et | 10 |
| manus protendens, ne qua in re aduersa et repentina incursio | |
| inparatis inprotectisque nobis oboriatur.' |