| Quod Quadrigarius 'cum multis mortalibus' dixit; an quid et | 13.29.pr.1 |
| quantum differret, si dixisset 'cum multis hominibus'. | |
| Verba sunt Claudii Quadrigarii ex annalium eius XIII: | 1.1 |
| 'Contione dimissa Metellus in Capitolium uenit cum mortali- | |
| bus multis; inde domum proficiscitur, tota ciuitas eum re- | |
| duxit.' Cum is liber eaque uerba M. Frontoni nobis ei ac | 2.1 |
| plerisque aliis adsidentibus legerentur et cuidam haut sane | |
| uiro indocto uideretur 'multis mortalibus' pro 'hominibus | |
| multis' inepte frigideque in historia nimisque id poetice | |
| dixisse, tum Fronto illi, cui hoc uidebatur: 'ain tu,' inquit | 5 |
| 'aliarum homo rerum iudicii elegantissimi, "mortalibus | |
| multis" ineptum tibi uideri et frigidum, nil autem arbitrare | |
| causae fuisse, quod uir modesti atque puri ac prope cotidiani | |
| sermonis "mortalibus" maluit quam "hominibus" dicere, | |
| eandemque credis futuram fuisse multitudinis demonstra- | 10 |
| tionem, si "cum multis hominibus" ac non "cum multis | |
| mortalibus" diceret? Ego quidem' inquit 'sic existimo, nisi | 3.1 |
| si me scriptoris istius omnisque antiquae orationis amor | |
| atque ueneratio caeco esse iudicio facit, longe longeque esse | |
| amplius, prolixius, fusius in significanda totius prope ciui- | |
| tatis multitudine "mortales" quam "homines" dixisse. Nam- | 4.1 |
| que "multorum hominum" appellatio intra modicum quoque | |
| numerum cohiberi atque includi potest, "multi" autem | |
| "mortales" nescio quo pacto et quodam sensu inenarrabili | |
| omne fere genus, quod in ciuitate est et ordinum et aetatum | 5 |
| et sexus conprehendunt; quod scilicet Quadrigarius, ita ut | |
| res erat, ingentem atque promiscam multitudinem uolens | |
| ostendere "cum multis mortalibus" Metellum in Capitolium | |
| uenisse dixit ἐμφατικώτερον, quam si "cum multis homini- | |
| bus" dixisset.' | 10 |
| Ea nos omnia, quae Fronto dixit, cum ita, ut par erat, | 5.1 |
| non adprobantes tantum, sed admirantes quoque audiremus: | |
| 'uidete tamen,' <inquit> 'ne existimetis semper atque in | |
| omni loco "mortales multos" pro "multis hominibus" dicen- | |
| dum, ne plane fiat Graecum illud de Varronis satura prouer- | 5 |
| bium τὸ ἐπὶ τῇ φακῇ μύρον.' Hoc iudicium Frontonis etiam | 6.1 |
| <in> paruis minutisque uocabulis non praetermittendum | |
| putaui, ne nos forte fugeret lateretque subtilior huiuscemodi | |
| uerborum consideratio. |