| Non hactenus esse 'faciem', qua uolgo dicitur. | 13.30.pr.1 |
| Animaduertere est pleraque uerborum Latinorum ex ea | 1.1 |
| significatione, in qua nata sunt, decessisse uel in aliam longe | |
| uel in proximam eamque decessionem factam esse consue- | |
| tudine et inscitia temere dicentium, quae, cuimodi sint, non | |
| didicerint. Sicuti quidam faciem esse hominis putant os | 2.1 |
| tantum et oculos et genas, quod Graeci πρόσωπον dicunt, | |
| quando facies sit forma omnis et modus et factura quaedam | |
| corporis totius a faciendo dicta, ut ab aspectu species et a | |
| fingendo figura. Itaque Pacuuius in tragoedia, quae Niptra | 3.1 |
| inscribitur, 'faciem' dixit hominis pro corporis longitudine: | |
| 'aetate' inquit 'integra, | |
| feroci ingenio, facie procera uirum.' | |
| Non solum autem in hominum corporibus, sed etiam in | 4.1 |
| rerum cuiusquemodi aliarum 'facies' dicitur. Nam montis et | |
| caeli et maris facies, si tempestiue dicatur, probe dicitur. | |
| Sallustii uerba sunt ex historia secunda: 'Sardinia in Africo | 5.1 |
| mari facie uestigii humani in orientem quam occidentem | |
| latior prominet.' Ecce autem id quoque in mentem uenit, | 6.1 |
| quod etiam Plautus in Poenulo 'faciem' pro totius corporis | |
| colorisque habitu dixit. Verba Plauti haec sunt: | |
| set earum nutrix qua sit facie, mi expedi.— | |
| statura non magna, corpore aquilost.—ipsa east.— | 5 |
| specie uenusta, ore atque oculis pernigris.— | |
| formam quidem hercle uerbis depinxti probe! | |
| Praeterea memini Quadrigarium in undeuicesimo 'faciem' | 7.1 |
| pro statura totiusque corporis figura dixisse. |