| Quid sit in satura M. Varronis 'caninum prandium'. | 13.31.pr.1 |
| Laudabat uenditabatque se nuper quispiam in libraria | 1.1 |
| sedens homo inepte gloriosus, tamquam unus esset in omni | |
| caelo saturarum M. Varronis enarrator, quas partim Cynicas, | |
| alii Menippeas appellant. Et iaciebat inde quaedam non | |
| admodum difficilia, ad quae conicienda adspirare posse | 5 |
| neminem dicebat. Tum forte ego eum librum ex isdem | 2.1 |
| saturis ferebam, qui Ὑδροκύων inscriptus est. Propius igitur | 3.1 |
| accessi et: 'nosti,' inquam 'magister, uerbum illud scilicet e | |
| Graecia uetus musicam, quae sit abscondita, eam esse nulli | |
| rei? oro ergo te, legas hos uersus pauculos et prouerbii | |
| istius, quod in his uersibus est, sententiam dicas mihi.' | 5 |
| 'Lege' inquit 'tu mihi potius, quae non intellegis, ut ea tibi | 4.1 |
| ego enarrem.' 'Quonam' inquam 'pacto legere ego possum, | 5.1 |
| quae non adsequor? indistincta namque et confusa fient, | |
| quae legero, et tuam quoque impedient intentionem.' | |
| Tunc aliis etiam, qui ibi aderant, compluribus idem com- | 6.1 |
| probantibus desiderantibusque accipit a me librum ueterem | |
| fidei spectatae luculente scriptum. Accipit autem incon- | 7.1 |
| stantissimo uultu et maestissimo. Sed quid deinde dicam? | 8.1 |
| non audeo hercle postulare, ut id credatur mihi. Pueri in | 9.1 |
| ludo rudes, si eum librum accepissent, non hi magis in | |
| legendo deridiculi fuissent; ita et sententias intercidebat et | |
| uerba corrupte pronuntiabat. Reddit igitur mihi librum | 10.1 |
| multis iam ridentibus et: 'uides' inquit 'oculos meos aegros | |
| adsiduisque lucubrationibus prope iam perditos; uix ipsos | |
| litterarum apices potui conprehendere; cum ualebo ab | |
| oculis, reuise ad me et librum istum tibi totum legam.' | 5 |
| 'Recte' inquam 'sit oculis, magister, tuis; | 11.1 |
| sed, in quo illis | 12.1 |
| nihil opus est, id, rogo te, dicas mihi: "caninum prandium" | |
| in hoc loco, quem legisti, quid significat?' Atque ille egregius | 13.1 |
| nebulo quasi difficili quaestione proterritus exsurgit statim | |
| et abiens 'non' inquit 'paruam rem quaeris; talia ego gratis | |
| non doceo.' | |
| Eius autem loci, in quo id prouerbium est, uerba haec | 14.1 |
| sunt: 'Non uides apud Mnesitheum scribi tria genera esse | |
| uini, nigrum, album, medium, quod uocant κιρρόν, et nouum, | |
| uetus, medium? et efficere nigrum uiris, album urinam, | |
| medium πέψιν? nouum refrigerare, uetus calefacere, medium | 5 |
| esse prandium caninum?' Quid significet 'prandium cani- | 15.1 |
| num', rem leuiculam diu et anxie quaesiuimus. Prandium | 16.1 |
| autem abstemium, in quo nihil uini potatur, caninum dici- | |
| tur, quoniam canis uino caret. Cum igitur 'medium uinum' | 17.1 |
| appellasset, quod neque nouum esset neque uetus, et plerum- | |
| que homines ita loquantur, ut omne uinum aut nouum esse | |
| dicant aut uetus, nullam uim habere significauit neque noui | |
| neque ueteris, quod medium esset, et idcirco pro uino non | 5 |
| habendum, quia neque refrigeraret neque calefaceret. 'Re- | |
| frigerare' id dicit, quod Graece ψύχειν dicitur. |