| LIBER QVARTVS DECIMVS | |
| Dissertatio Fauorini philosophi aduersus eos, qui Chaldaei appellan- | 14.1.pr.1 |
| tur et ex coetu motibusque siderum et stellarum fata hominum | |
| dicturos pollicentur. | |
| Adversum istos, qui sese Chaldaeos seu genethliacos ap- | 1.1 |
| pellant ac de motu deque positu stellarum dicere posse, | |
| quae futura sunt, profitentur, audiuimus quondam Fauori- | |
| num philosophum Romae Graece disserentem egregia atque | |
| inlustri oratione; exercendine aut ostentandi gratia ingenii, | 2.1 |
| an quod ita serio iudicatoque existimaret, non habeo dicere. | |
| Capita autem locorum argumentorumque, quibus usus est, | |
| quod eius meminisse potui, egressus ibi ex auditione propere | |
| adnotaui, eaque fuerunt ad hanc ferme sententiam: disci- | 5 |
| plinam istam Chaldaeorum tantae uetustatis non esse, quan- | |
| tae uideri uolunt, neque eos principes eius auctoresque esse, | |
| quos ipsi ferant, sed id praestigiarum atque offuciarum genus | |
| commentos esse homines aeruscatores et cibum quaestum- | |
| que ex mendaciis captantes. Atque eos, quoniam uiderent | 3.1 |
| terrena quaedam inter homines sita caelestium rerum sensu | |
| atque ductu moueri, quale est, quod oceanus quasi lunae | |
| comes cum ea simul senescit adolescitque, hinc uidelicet sibi | |
| argumentum ad persuadendum parauisse, ut crederemus | 5 |
| omnia rerum humanarum et parua et maxima tamquam | |
| stellis atque sideribus euincta duci et regi. Esse autem nimis | 4.1 |
| quam ineptum absurdumque, ut, quoniam aestus oceani | |
| cum lunae curriculo congruit, negotium quoque alicuius, | |
| quod ei forte de aquae ductu cum riualibus aut de communi | |
| pariete cum uicino apud iudicem est, ut existimemus id | 5 |
| negotium quasi habena quadam de caelo uinctum gubernari. | |
| Quod etsi ui et ratione quapiam diuina fieri potest, nequa- | 5.1 |
| quam id tamen censebat in tam breui exiguoque uitae spatio | |
| quantouis hominis ingenio conprehendi posse et percipi, set | |
| coniectari pauca quaedam, ut uerbo ipsius utar, παχυμερέ- | |
| στερον nullo scientiae fundo concepta, sed fusa et uaga et | 5 |
| arbitraria, qualis longinqua oculorum acies est per inter- | |
| ualla media caligantium; tolli enim, quod maxime inter | 6.1 |
| deos atque homines differt, si homines quoque res omnis | |
| post futuras praenoscerent. Ipsam deinde siderum stella- | 7.1 |
| rumque obseruationem, quam esse originem scientiae suae | |
| praedicarent, hautquaquam putabat liquide consistere. 'Nam | 8.1 |
| si principes Chaldaei, qui in patentibus campis colebant, | |
| stellarum motus et uias et discessiones et coetus intuentes, | |
| quid ex his efficeretur, obseruauerunt, procedat' inquit 'haec | |
| sane disciplina, set sub ea modo inclinatione caeli, sub qua | 5 |
| tunc Chaldaei fuerunt; non enim potest' inquit 'ratio Chal- | |
| daeorum obseruationis manere, si quis ea uti uelit sub | |
| diuersis caeli regionibus. Nam quanta' inquit 'partium circu- | |
| lorumque caeli ex deuergentia et conuexionibus mundi | |
| uarietas sit, quis non uidet? Eaedem igitur stellae, per quas | 9.1 |
| omnia diuina humanaque fieri contendunt, sicuti non usque- | |
| quaque pruinas aut calores cient, sed mutant et uariant | |
| tempestatesque eodem in tempore alibi placidas, alibi uiolen- | |
| tas mouent, cur non euenta quoque rerum ac negotiorum | 5 |
| alia efficiunt in Chaldaeis, alia in Gaetulis, alia aput Danu- | |
| uium, alia aput Nilum? Per autem' inquit 'inconsequens | 10.1 |
| ipsum quidem corpus et habitum tam profundi aeris sub | |
| alio atque alio caeli curuamine non eundem manere, in | |
| hominum autem negotiis stellas istas opinari idem semper | |
| ostendere, si eas ex quacumque terra conspexeris.' Praeterea | 11.1 |
| mirabatur id cuiquam pro percepto liquere stellas istas, quas | |
| a Chaldaeis et Babyloniis siue Aegyptiis obseruatas ferunt, | |
| quas multi 'erraticas', Nigidius 'errones' uocat, non esse | |
| plures quam uolgo dicerentur; posse enim fieri existimabat, | 12.1 |
| ut et alii quidam planetes pari potestate essent, sine quibus | |
| recta atque perpetua obseruatio perfici non quiret, neque eos | |
| tamen cernere homines possent propter exuperantiam uel | |
| splendoris uel altitudinis. 'Nam et quaedam' inquit 'sidera e | 13.1 |
| quibusdam terris conspiciuntur earumque terrarum homini- | |
| bus nota sunt; sed eadem ipsa ex alia omni terra non uiden- | |
| tur et sunt aliis omnino ignarissima. Atque uti demus' inquit | 14.1 |
| 'et has tantummodo stellas et ex una parte terrae obseruari | |
| debuisse, quae tandem finis obseruationis istius fuit et quae | |
| tempora satis esse uisa sunt ad pericipiendum, quid prae- | |
| monstraret aut coetus stellarum aut circuitus aut transitus? | 5 |
| Nam si isto modo coepta fieri obseruatio est, ut animaduer- | 15.1 |
| teretur, quo habitu quaque forma quaque positura stellarum | |
| aliquis nasceretur, tum deinceps ab ineunte uita fortuna eius | |
| et mores et ingenium et circumstantia rerum negotiorumque | |
| et ad postremum finis etiam uitae spectaretur eaque omnia, | 5 |
| ut usu uenerant, litteris mandarentur ac postea longis tem- | |
| poribus, cum ipsae illae eodem in loco eodemque habitu | |
| forent, eadem ceteris quoque euentura existimarentur, qui | |
| eodem illo tempore nati fuissent; si isto' inquit 'modo ob- | 16.1 |
| seruari coeptum et ex ea obseruatione conposita quaedam | |
| disciplina est, nullo id pacto potest procedere. Dicant | 17.1 |
| enim, quot tandem annis uel potius quot saeculis orbis hic | |
| obseruationis perfici quiuerit.' Constare quippe inter astro- | 18.1 |
| logos dicebat stellas istas, quas erraticas dicerent, quae esse | |
| omnium rerum fatales uiderentur, infinito prope et innumera- | |
| bili numero annorum ad eundem locum cum eodem habitu | |
| simul omnes, <unde> profectae sunt, <redire> ut neque ullus | 5 |
| obseruationis tenor neque memoriae, <neque> ulla effigies | |
| litterarum tanto aeuo potuerint edurare. Atque illud etiam, | 19.1 |
| cuimodi esset, considerandum putabat, quod aliud stellarum | |
| agmen foret, quo primum tempore conciperetur homo in | |
| utero matris, aliud postea, cum in decem mensibus proximis | |
| in lucem ederetur, quaerebatque, qui conueniret diuersam | 5 |
| super eodem fieri demonstrationem, si, ut ipsi putarent, | |
| alius atque alius earundem stellarum situs atque ductus | |
| alias atque alias fortunas daret. Sed et nuptiarum tempore, | 20.1 |
| ex quibus liberi quaererentur, atque ipso etiam illo maris ac | |
| feminae coitu iam declarari oportere dicebat certo quodam | |
| et necessario stellarum ordine, quales qualique fortuna | |
| homines gignerentur, ac multo etiam ante, cum pater ipse | 5 |
| atque mater nascerentur, ex eorum genitura debuisse iam | |
| tunc prospici, quinam olim futuri essent, quos hi creaturi | |
| forent, et supra longe atque longe per infinitum, ut, si disci- | |
| plina ista fundamento aliquo ueritatis nixa est, centesimo | |
| usque abhinc saeculo uel magis primo caeli atque mundi | 10 |
| exordio atque inde iam deinceps continua significatione, | |
| quotiens generis auctores eiusdem hominis nascerentur, | |
| stellae istae praemonstrare debuerint, qualis qualique fato | |
| futurus sit, quisquis hodie natus est. 'Quo autem' inquit | 21.1 |
| 'pacto credi potest uniuscuiusque stellarum formae et posi- | |
| tionis sortem atque fortunam uni omnino homini certam | |
| destinatamque esse eamque formam post longissima saecu- | |
| lorum spatia restitui, si uitae fortunarumque eiusdem hominis | 5 |
| indicia in tam breuibus interuallis per singulos maiorum | |
| eius gradus perque infinitum successionum ordinem tam | |
| saepe ac tam multipliciter eadem ipsa non eadem stellarum | |
| facie denotantur? Quod si id fieri potest eaque diuersitas | 22.1 |
| atque uarietas admittitur per omnis antiquitatis gradus ad | |
| significanda eorum hominum, qui post nascentur, exordia, | |
| imparilitas haec turbat obseruationem, omnisque ratio | |
| disciplinae confunditur.' Iam uero id minime ferundum | 23.1 |
| censebat, quod non modo casus et euenta, quae euenirent | |
| extrinsecus, sed consilia quoque ipsa hominum et arbitria | |
| et uarias uoluntates adpetitionesque et declinationes et for- | |
| tuitos repentinosque in leuissimis rebus animorum impetus | 5 |
| recessusque moueri agitarique desuper e caelo putarent: | |
| tamquam quod forte ire in balneas uolueris ac deinde | |
| nolueris atque id rursum uolueris, non ex aliqua dispari | |
| uariaque animi agitatione, sed ex necessaria quadam erran- | |
| tium siderum reciprocatione contigerit, ut plane homines | 10 |
| non, quod dicitur, λογικὰ ζῶα, sed ludicra et ridenda quae- | |
| dam neurospasta esse uideantur, si nihil sua sponte, nihil | |
| arbitratu suo faciunt, sed ducentibus stellis et aurigantibus. | |
| 'Ac si' inquit 'potuisse praedici adfirmant, Pyrrusne rex | 24.1 |
| an Manius Curius proelio uicturus esset, cur tandem non de | |
| alea quoque ac de calculis et alueolo audent dicere, quisnam | |
| ibi ludentium uincat? an uidelicet magna sciunt, parua | |
| nesciunt, et minora maioribus inperceptiora sunt? Sed si | 25.1 |
| magnitudines rerum sibi uindicant magisque esse perspicuas | |
| et facilius comprehendi posse dicunt, uolo' inquit 'mihi | |
| respondeant, quid in hac totius mundi contemplatione | |
| prae tantis naturae operibus in tam paruis atque breuibus | 5 |
| negotiis fortunisque hominum magnum putent? atque id | |
| uelim etiam,' inquit 'ut respondeant: si tam paruum atque | 26.1 |
| rapidum est momentum temporis, in quo homo nascens | |
| fatum accipit, ut in eodem illo puncto sub eodem circulo | |
| caeli plures simul ad eandem competentiam nasci non queant, | |
| et si idcirco gemini quoque non eadem uitae sorte sunt, | 5 |
| quoniam non eodem temporis puncto editi sunt, peto' inquit | |
| 'respondeant, cursum illum temporis transuolantis, qui uix | |
| cogitatione animi conprehendi potest, quonam pacto aut | |
| consulto adsequi queant aut ipsi perspicere et reprehendere, | |
| cum in tam praecipiti dierum noctiumque uertigine minima | 10 |
| momenta ingentes facere dicant mutationes?' Ad postremum | 27.1 |
| autem ecquid esset, quod aduersum hoc dici posset, require- | |
| bat, quod homines utriusque sexus, omnium aetatum, diuer- | |
| sis stellarum motibus in uitam editi, regionibus, sub quibus | |
| geniti sunt, longe distantibus, omnes tamen isti aut hian- | 5 |
| tibus terris aut labentibus tectis aut oppidorum expugna- | |
| tionibus aut eadem in naui fluctu obruti eodem genere mortis | |
| eodemque ictu temporis uniuersi simul interirent. 'Quod | 28.1 |
| scilicet' inquit 'numquam eueniret, si momenta nascendi | |
| singulis adtributa suas unumquidque leges haberent. Quod | 29.1 |
| si quaedam' inquit 'in hominum morte atque uita etiam | |
| diuersis temporibus editorum per stellarum pares quosdam | |
| postea conuentus paria nonnulla et consimilia posse dicunt | |
| optingere, cur non aliquando possint omnia quoque paria | 5 |
| usu uenire, ut existant per huiuscemodi stellarum con- | |
| cursiones et similitudines Socratae simul et Antisthenae et | |
| Platones multi genere, forma, ingenio, moribus, uita omni | |
| et morte pari? quod nequaquam' inquit 'prorsus fieri potest. | |
| Non igitur hac causa probe uti queunt aduersum hominum | 30.1 |
| impares ortus, interitus pares.' Illud autem condonare se | 31.1 |
| his dicebat, quod non id quoque requireret, si uitae mortis- | |
| que hominum rerumque humanarum omnium tempus et | |
| ratio et causa in caelo et apud stellas foret, quid de muscis | |
| aut uermiculis aut echinis, multis aliis minutissimis terra | 5 |
| marique animantibus dicerent? an istaec quoque isdem, | |
| quibus homines, legibus nascerentur isdemque itidem ex- | |
| stinguerentur? ut aut ranunculis quoque et culicibus nas- | |
| cendi fata sint de caelestium siderum motibus adtributa | |
| aut, si id non putarent, nulla ratio uideretur, cur ea siderum | 10 |
| uis in hominibus ualeret, deficeret in ceteris. | |
| Haec nos sicca et incondita et propemodum ieiuna ora- | 32.1 |
| tione adtingimus. Set Fauorinus, ut hominis ingenium fuit | |
| utque est Graecae facundiae copia simul et uenustas, latius | |
| ea et amoenius et splendidius et profluentius exsequebatur | |
| atque identidem commonebat, ut caueremus, ne qua nobis | 5 |
| isti sycophantae ad faciendam fidem inreperent, quod uide- | |
| rentur quaedam interdum uera effutire aut spargere. 'Non | 33.1 |
| enim comprehensa' inquit 'neque definita neque percepta | |
| dicunt, sed lubrica atque ambagiosa coniectatione nitentes | |
| inter falsa atque uera pedetemptim quasi per tenebras | |
| ingredientes eunt et aut multa temptando incidunt repente | 5 |
| inprudentes in ueritatem aut ipsorum, qui eos consulunt, | |
| multa credulitate ducente perueniunt callide ad ea, quae | |
| uera sunt, et idcirco uidentur in praeteritis rebus quam in | |
| futuris ueritatem facilius imitari. Ista tamen omnia, quae | |
| aut temere aut astute uera dicunt, prae ceteris,' inquit | 10 |
| 'quae mentiuntur, pars ea non sit millesima.' | |
| Praeter haec autem, quae dicentem Fauorinum audi- | 34.1 |
| uimus, multa etiam memini poetarum ueterum testimonia, | |
| quibus huiuscemodi ambages fallaciosae confutantur. Ex | |
| quibus est Pacuuianum illud: | |
| nam si, quae euentura sunt, prouideant, aequiperent Ioui, | 5 |
| item Accianum illud: | |
| 'nil' inquit 'credo auguribus, qui aures uerbis diuitant | |
| alienas, suas ut auro locupletent domus.' | |
| Idem Fauorinus deterrere uolens ac depellere adulescentes | 35.1 |
| a genethliacis istis et quibusdam aliis id genus, qui prodigi- | |
| osis artibus futura omnia dicturos pollicentur, nullo pacto | |
| adeundos eos esse consulendosque huiuscemodi argumentis | |
| concludebat: 'Aut aduersa' inquit 'euentura dicunt aut | 36.1 |
| prospera. Si dicunt prospera et fallunt, miser fies frustra | |
| exspectando; si aduersa dicunt et mentiuntur, miser fies | |
| frustra timendo; sin uera respondent eaque sunt non pro- | |
| spera, iam inde ex animo miser fies, antequam e fato fias; si | 5 |
| felicia promittunt eaque euentura sunt, tum plane duo erunt | |
| incommoda: et exspectatio te spei suspensum fatigabit, et | |
| futurum gaudii fructum spes tibi iam praeflorauerit. Nullo | |
| igitur pacto utendum est istiusmodi hominibus res futuras | |
| praesagientibus.' | 10 |