| Quem in modum disseruerit Fauorinus consultus a me super officio | 14.2.pr.1 |
| iudicis. | |
| Quo primum tempore a praetoribus lectus in iudices sum, | 1.1 |
| ut iudicia quae appellantur priuata susciperem, libros | |
| utriusque linguae de officio iudicis scriptos conquisiui, ut | |
| homo adulescens a poetarum fabulis et a rhetorum epilogis | |
| ad iudicandas lites uocatus rem iudiciariam, quoniam uocis, | 5 |
| ut dicitur, uiuae penuria erat, ex mutis, quod aiunt, magis- | |
| tris cognoscerem. Atque in dierum quidem diffissionibus | |
| conperendinationibusque et aliis quibusdam legitimis ritibus | |
| ex ipsa lege Iulia et ex Sabini Masurii et quorundam aliorum | |
| iurisperitorum commentariis commoniti et adminiculati | 10 |
| sumus. In his autem, quae existere solent, negotiorum am- | 2.1 |
| bagibus et in ancipiti rationum diuersarum circumstantia | |
| nihil quicquam nos huiuscemodi libri iuuerunt. Nam etsi | 3.1 |
| consilia iudicibus ex praesentium causarum statu capienda | |
| sunt, generalia tamen quaedam praemonita et praecepta | |
| sunt, quibus ante causam praemuniri iudex praepararique | |
| ad incertos casus futurarum difficultatum debeat, sicut | 5 |
| illa mihi tunc accidit inexplicabilis reperiendae sententiae | |
| ambiguitas. | |
| Petebatur apud me pecunia, quae dicebatur data nume- | 4.1 |
| rataque; sed qui petebat, neque tabulis neque testibus id | |
| factum docebat et argumentis admodum exilibus nitebatur. | |
| Sed eum constabat uirum esse firme bonum notaeque et | 5.1 |
| expertae fidei et uitae inculpatissimae, multaque et inlus- | |
| tria exempla probitatis sinceritatisque eius expromebantur; | |
| illum autem, unde petebatur, hominem esse non bonae | 6.1 |
| rei uitaque turpi et sordida conuictumque uolgo in mendaciis | |
| plenumque esse perfidiarum et fraudum ostendebatur. Is | 7.1 |
| tamen cum suis multis patronis clamitabat probari apud me | |
| debere pecuniam datam consuetis modis: expensi latione, | |
| mensae rationibus, chirographi exhibitione, tabularum ob- | |
| signatione, testium intercessione; ex quibus omnibus si | 8.1 |
| nulla re probaretur, dimitti iam se oportere et aduersarium | |
| de calumnia damnari; quod de utriusque autem uita atque | |
| factis diceretur, frustra id fieri atque dici; rem enim de | |
| petenda pecunia apud iudicem priuatum agi, non apud | 5 |
| censores de moribus. | |
| Tunc ibi amici mei, quos rogaueram in consilium, uiri | 9.1 |
| exercitati atque in patrociniis et in operis fori celebres | |
| semperque se circumundique distrahentibus causis festi- | |
| nantes, non sedendum diutius ac nihil esse dubium dicebant, | |
| quin absoluendus foret, quem accepisse pecuniam nulla | 5 |
| probatione sollemni docebatur. Sed enim ego homines cum | 10.1 |
| considerabam, alterum fidei, alterum probri plenum spurcis- | |
| simaeque uitae ac defamatissimae, nequaquam adduci potui | |
| ad absoluendum. Iussi igitur diem diffindi atque inde a sub- | 11.1 |
| selliis pergo ire ad Fauorinum philosophum, quem in eo | |
| tempore Romae plurimum sectabar, atque ei de causa ac de | |
| hominibus quae apud me dicta fuerant, uti res erat, narro | |
| omnia ac peto, ut et ipsum illud, in quo haerebam, et cetera | 5 |
| etiam, quae obseruanda mihi forent in officio iudicis, faceret | |
| me, ut earum rerum essem prudentior. | |
| Tum Fauorinus religione illa cunctationis et sollicitudinis | 12.1 |
| nostrae conprobata: 'id quidem,' inquit 'super quo nunc | |
| deliberas, uideri potest specie tenui paruaque esse. Sed si de | |
| omni quoque officio iudicis praeire tibi me uis, nequaquam | |
| est uel loci huius uel temporis; est enim disceptatio ista | 13.1 |
| multiiugae et sinuosae quaestionis multaque et anxia cura | |
| et circumspicientia indigens. Namque ut pauca tibi nunc | 14.1 |
| quaestionum capita adtingam, iam omnium primum hoc de | |
| iudicis officio quaeritur: si iudex forte id sciat, super qua | |
| re apud eum litigatur, eaque res uni ei, priusquam agi coepta | |
| aut in iudicium deducta sit, ex alio quodam negotio casuue | 5 |
| aliquo cognita liquido et comperta sit neque id tamen in | |
| agenda causa probetur, oporteatne eum secundum ea, quae | |
| sciens uenit, iudicare an secundum ea, quae aguntur? Id | 15.1 |
| etiam' inquit 'quaeri solet, an deceat atque conueniat iudici | |
| causa iam cognita, si facultas esse uideatur conponendi | |
| negotii, officio paulisper iudicis dilato communis amicitiae | |
| et quasi pacificatoris partes recipere? Atque illud amplius | 16.1 |
| ambigi ac dubitari scio, debeatne iudex inter cognoscendum | |
| ea, quae dicto quaesitoque opus est, dicere et quaerere, | |
| etiamsi, cuius ea dici quaerique interest, neque dicat neque | |
| postulet? Patrocinari enim prorsus hoc esse aiunt, non | 5 |
| iudicare. | |
| 'Praeter haec super ea quoque re dissentitur, an ex usu | 17.1 |
| exque officio sit iudicis rem causamque, de qua cognoscit, | |
| interlocutionibus suis ita exprimere consignareque, ut ante | |
| sententiae tempus ex his, quae apud eum in praesens con- | |
| fuse uarieque dicuntur, proinde, ut quoquo in loco ac tem- | 5 |
| pore mouetur, signa et indicia faciat motus atque sensus sui. | |
| Nam qui iudices' inquit 'acres atque celeres uidentur, non | 18.1 |
| aliter existimant rem, qua de agitur, indagari conprehen- | |
| dique posse, nisi is, qui iudicat, crebris interrogationibus | |
| necessariisque interlocutionibus et suos sensus aperiat et | |
| litigantium deprehendat. Contra autem, qui sedatiores et | 19.1 |
| grauiores putantur, negant iudicem debere ante sententiam, | |
| dum causa utrimque agitatur, quotiens aliqua re proposita | |
| motus est, totiens significare quid sentiat. Euenturum enim | |
| aiunt, ut, quia pro uarietate propositionum argumentorum- | 5 |
| que alius atque alius motus animi patiendus est, aliter atque | |
| aliter eadem in causa eodemque in tempore sentire et inter- | |
| loqui uideantur. | |
| 'Sed de his' inquit 'et ceteris huiuscemodi iudicialis officii | 20.1 |
| tractatibus et nos posthac, cum erit otium, dicere, quid | |
| sentiamus, conabimur et praecepta Aelii Tuberonis super | |
| officio iudicis, quae nuperrime legi, recensebimus. Quod | 21.1 |
| autem ad pecuniam pertinet, quam apud iudicem peti | |
| dixisti, suadeo hercle tibi, utare M. Catonis, prudentissimi | |
| uiri, consilio, qui in oratione, quam pro L. Turio contra Cn. | |
| Gellium dixit, ita esse a maioribus traditum obseruatumque | 5 |
| ait, ut si, quod inter duos actum est, neque tabulis neque | |
| testibus planum fieri possit, tum apud iudicem, qui de ea re | |
| cognosceret, uter ex his uir melior esset, quaereretur et, si | |
| pares essent seu boni pariter seu mali, tum illi, unde petitur, | |
| crederetur ac secundum eum iudicaretur. In hac autem | 22.1 |
| causa, de qua tu ambigis, optimus est qui petit, unde | |
| petitur deterrimus, et res est inter duos acta sine testibus. | |
| Eas igitur et credas ei qui petit, condemnesque eum de quo | 23.1 |
| petitur, quoniam, sicuti dicis, duo pares non sunt et qui | |
| petit melior est.' | |
| Hoc quidem mihi tum Fauorinus, ut uirum philosophum | 24.1 |
| decuit, suasit. Sed maius ego altiusque id esse existimaui, | 25.1 |
| quam quod meae aetati et mediocritati conueniret, ut cogno- | |
| uisse et condemnasse de moribus, non de probationibus | |
| rei gestae uiderer; ut absoluerem tamen, inducere in animum | |
| non quiui et propterea iuraui mihi non liquere atque ita | 5 |
| iudicatu illo solutus sum. | |
| Verba ex oratione M. Catonis, cuius commeminit Fauori- | 26.1 |
| nus, haec sunt: 'Atque ego a maioribus memoria sic accepi: | |
| si quis quid alter ab altero peterent, si ambo pares essent, | |
| siue boni siue mali essent, quod duo res gessissent, uti testes | |
| non interessent, illi, unde petitur, ei potius credendum esse. | 5 |
| Nunc si sponsionem fecisset Gellius cum Turio, ni uir melior | |
| esset Gellius quam Turius, nemo, opinor, tam insanus esset, | |
| qui iudicaret meliorem esse Gellium quam Turium: si non | |
| melior Gellius est Turio, potius oportet credi, unde petitur.' |