| An aemuli offensique inter sese fuerint Xenophon et Plato. | 14.3.pr.1 |
| Qui de Xenophontis Platonisque uita et moribus pleraque | 1.1 |
| omnia exquisitissime scripsere, non afuisse ab eis motus | |
| quosdam tacitos et occultos simultatis aemulationisque | |
| mutuae putauerunt et eius rei argumenta quaedam coniec- | |
| tatoria ex eorum scriptis protulerunt. Ea sunt profecto huius- | 2.1 |
| cemodi: quod neque a Platone in tot numero libris mentio | |
| usquam facta sit Xenophontis neque item contra ab eo in | |
| suis libris Platonis, quamquam uterque ac maxime Plato | |
| complurium Socratis sectatorum in sermonibus, quos scri- | 5 |
| psit, commeminerit. Id etiam esse non sincerae neque amicae | 3.1 |
| uoluntatis indicium crediderunt, quod Xenophon inclito illi | |
| operi Platonos, quod de optimo statu reipublicae ciuitatis- | |
| que administrandae scriptum est, lectis ex eo duobus fere | |
| libris, qui primi in uolgus exierant, opposuit contra con- | 5 |
| scripsitque diuersum regiae administrationis genus, quod | |
| παιδείας Κύρου inscriptum est. Eo facto scriptoque eius | 4.1 |
| usque adeo permotum esse platonem ferunt, ut quodam in | |
| libro mentione Cyri regis habita detractandi leuandique eius | |
| operis gratia uirum quidem Cyrum gnauum et strenuum | |
| fuisse dixerit, παιδείας δὲ οὐκ ὀρθῶς ἧφθαι τὸ παράπαν; haec | 5 |
| enim uerba sunt de Cyro Platonis. | |
| Praeterea putant id quoque ad ista, quae dixi, accedere, | 5.1 |
| quod Xenophon in libris, quos dictorum atque factorum | |
| Socratis commentarios composuit, negat Socraten de caeli | |
| atque naturae causis rationibusque umquam disputauisse, | |
| ac ne disciplinas quidem ceteras, quae μαθήματα Graeci ap- | 5 |
| pellant, quae ad bene beateque uiuendum non pergerent, | |
| aut attigisse aut comprobasse, idcircoque turpiter eos men- | |
| tiri dicit, qui dissertationes istiusmodi Socrati adtribuerent. | |
| 'Hoc autem' inquiunt 'Xenophon cum scripsit, Platonem | 6.1 |
| uidelicet notat, in cuius libris Socrates physica et musica et | |
| geometrica disserit.' Sed enim de uiris optimis et grauissimis | 7.1 |
| si credendum hoc aut suspicandum fuit, causam equidem | |
| esse arbitror non obtrectationis nec inuidiae neque de gloria | |
| maiore parienda certationis; haec enim procul a moribus | |
| philosophiae absunt, in quibus illi duo omnium iudicio | 5 |
| excelluerunt. Quae igitur est opinionis istius ratio? Haec | 8.1 |
| profecto est: aequiperatio ipsa plerumque et parilitas uirtu- | |
| tum inter sese consimilium, etiamsi contentionis studium et | |
| uoluntas abest, speciem tamen aemulationis creat. Nam cum | 9.1 |
| ingenia quaedam magna duorum pluriumue in eiusdem rei | |
| studio inlustrium aut pari sunt fama aut proxima, oritur | |
| apud diuersos fauisores eorum industriae laudisque aestu- | |
| mandae contentio. Tum postea ex alieno certamine ad eos | 10.1 |
| quoque ipsos contagium certationis adspirat, cursusque | |
| eorum ad eandem uirtutis calcem pergentium, quando est | |
| compar uel ambiguus, in aemulandi suspiciones non suo, | |
| sed fauentium studio delabitur. Proinde igitur et Xenophon | 11.1 |
| et Plato, Socraticae amoenitatis duo lumina, certare aemu- | |
| larique inter sese existimati sunt, quia de his apud alios, | |
| uter esset exsuperantior, certabatur et quia duae eminen- | |
| tiae, cum simul iunctae in arduum nituntur, simulacrum | 5 |
| quoddam contentionis aemulae pariunt. |