| Quod Caecilius poeta 'frontem' genere uirili non poetice, sed cum | 15.9.pr.1 |
| probatione et cum analogia appellauit. | |
| Vere ac diserte Caecilius hoc in Subditiuo scripsit: | 1.1 |
| nam hi sunt inimici pessumi, fronte hilaro, corde tristi, | |
| quos neque ut adprendas neque uti dimittas scias. | |
| Hos ego uersus, cum de quodam istiusmodi homine sermo- | 2.1 |
| nes essent, in circulo forte iuuenum eruditiorum dixi. Tum | 3.1 |
| de grammaticorum uolgo quispiam nobiscum ibi adsistens | |
| non sane ignobilis: 'quanta' inquit 'licentia audaciaque | |
| Caecilius hic fuit, cum "fronte hilaro", non "fronte hilara" | |
| dixit et tam inmanem soloecismum nihil ueritus est.' 'Immo' | 4.1 |
| inquam 'potius nos et quam audaces et quam licentes sumus, | |
| qui "frontem" inprobe indocteque non uirili genere dicimus, | |
| cum et ratio proportionis, quae "analogia" appellatur, et | |
| ueterum auctoritates non "hanc", sed "hunc frontem" de- | 5 |
| bere dici suadeant. Quippe M. Cato in quinto originum ita | 5.1 |
| scripsit: "Postridie signis conlatis, aequo fronte, peditatu, | |
| equitibus atque alis cum hostium legionibus pugnauit." | |
| "Recto" quoque "fronte" idem Cato in libro eodem dicit.' | |
| At ille semidoctus grammaticus: 'missas' inquit 'auctori- | 6.1 |
| tates facias, quas quidem ut habeas, posse fieri puto, sed | |
| rationem dic, quam non habes.' Atque ego his eius uerbis, ut | 7.1 |
| tum ferebat aetas, inritatior: 'audi,' inquam 'mi magister, | |
| rationem falsam quidem, sed quam redarguere falsam esse | |
| tu non queas. Omnia' inquam 'uocabula tribus litteris finita, | 8.1 |
| quibus "frons" finitur, generis masculini sunt, si in genetiuo | |
| quoque casu eadem syllaba finiantur, ut "mons", "pons", | |
| "fons".' At ille contra renidens: 'audi,' inquit 'discipule, | 9.1 |
| plura alia consimilia, quae non sint generis masculini.' Pete- | 10.1 |
| bant ibi omnes, ut uel unum statim diceret. Sed cum homo | |
| uoltum intorqueret et non hisceret et colores mutaret, tum | |
| ego intercessi et 'uade' inquam 'nunc et habeto ad re- | |
| quirendum triginta dies; postquam inueneris, repetes nos.' | 5 |
| Atque ita hominem nulli rei ad indagandum uocabulum, quo | 11.1 |
| rescinderet finitionem fictam, dimisimus. |